Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO

PARTIS PRIMAE.

wwwwwww

» Nulla facile ars ac disciplina plus vel invidiae vel infamiae suscepit quam quae a primario, quod in iudicando cernitur, munere Critica appellatur." Centum fere anni sunt, ex quo RUHNKENIUS his verbis HEMSTERHUSII Elogium exorsus est, necdum longa dies perversa iudicia de arte una omnium praestantissima ex popularium nostrorum animis exemit. Etiamnunc opus est illis, qui Criticae dignitatem et gloriam vindicent et, ut suaviter RUHNKENIUS dixit, innocentiam tueantur. Etiamnunc hominum vitia ad ipsam artem traducuntur et Critica modo temeritatis et audaciae mater, modo nugatoria syllabarum auceps dicitur et habetur. Sunt qui praeclaram rem iocis facetiisque ludificentur et criticam facultatem urbana dicacitate eludant et rideant. Facile ferimus et non illepida res est adversarios habere tam ridiculos. Alii aetate et ingenio graviores ingeniosam rem esse opinantur et mentis agitationem non inutilem afferre, sed nihil quod certum et exploratum sit parere posse; itaque ornamentum magis et oblectamentum esse hominibus ingenii elegantioris, quam omnibus praeclarum et prorsus necessarium disciplinae Litterariae praesidium et adiumentum. Aliis denique res est plena formidinis et suspicionis, qui Criticam artem propemodum oderunt, omnia quae vera et sincera non sint labefactantem, et

a

ea quoque magna cum libertate convellentem, in quibus errare malunt quam verum videre. Hos si audis, Critici nil nisi difficiles nugas agunt, et ut SOCRATES ARISTOPHANI LETTOTάTWV λńрwv ¡εpeús appellatur, sic iis Criticorum opera videtur tota versari circa argutias tam subtiles et tenues, quam inutiles et otiosas. Queruntur multi aut indignantur fidem veterum monumentorum sperni et pro nihilo duci, quibus si stari non possit nihil esse satis certum: omnia revocari ad paucorum arbitrium et libidinem quidlibet addentium, dementium, mutantium non hoc agendum, sed interpretando potius locos difficiles et intricatos expedire oportere, non temere rescribere id quod unusquisque nullo negotio intelligat.

Non sunt hae opiniones imperitae multitudinis tantum et vulgi omnium rerum ignari: bona pars eruditorum et qui alios erudiunt et principes in rep. viri in eodem opinionis errore versantur. Quum ante hos paucos annos apud amplissimum Ordinem de emendanda institutione Academica mentio iniecta esset, et censerent nonnulli non temere ad Lectiones Academicas eos esse admittendos, qui ad illa studia immaturi nimium et impares accederent (quod quam salubre et frugiferum sit me quidem usus docuit), vehementer obstitit vir nec meo iudicio stultus et suo valde sapiens, qui se iudice adolescentes sic satis paratos et peritos esse dixit, »namque nihil opus esse ut Academica iuventus ad Criticam sublimiorem informetur." Multis visus est aliquid dixisse, quibus et res et nomen Criticae odiosum et molestum est, praesertim sublimioris. Ceteri, qui verborum sententiam diligenter solent perpendere, fatebuntur facilius esse hoc dictum admirari quam intelligere. Equidem quae sit Critica sublimior et an sit aliqua humilior Critica nec scio nec intelligo: hoc scio institutionem litterariam, qualem iis impertiri debemus, qui flos et robur sunt patriae iuventutis, ita comparatam esse oportere, ut iudicandi et veri inveniendi facultas in iuvenili

bus animis omnibus modis excitetur et alatur, et nihil esse sanae rationi perniciosius quam mature assuefieri id, quod malesanum et absurdum est, inepte et temere interpretando concoquere et ferre, nonnumquam et probare et admirari, et tamdiu iudicio vim inferre donec hebescat et tandem depravatum et obtusum omnia, quae propter vitium intelligi non possunt, nullo negotio sibi explicare posse videatur.

Quamquam quid attinet in illorum erroribus refutandis operam perdere, qui de iis rebus iudicant, quas nondum satis perspexerunt, et ea volunt contemnere videri, quae numquam cognoscere conati sunt? Si quis eorum id aetatis est et eo ingenio praeditus, ut possit admonitus mutare sententiam et resipiscere, facillima res est causam hanc noscere et quod verum sit dispicere. Componat mihi aliquis scriptoris Graeci cuiuslibet aut Aldinam aut quamvis veterem editionem cum ea, quae nunc Criticorum sollertia emendatissima est, et in cuiusque emendationis originem et auctorem inquirat, admirabitur (sat scio) illorum incredibilem sagacitatem et acumen iudicii et felix ingenium, quibus se haec debere gratus comperiet, et fatebitur nullam aliam esse artem, quae plura et luculentiora et certiora pepererit, et duratura quamdiu haec ab hominibus intelligentur. Sunt quidam ad haec duriores et eo stomacho ut omnia concoquant et aegra, vitiosa, malesana ab rectis et veris et probis discernere iam plane nequeant. Supersunt illius generis reliquiae, quod notavit BENTLEIUS in illo » sacrifico, qui per xxx anuos Mumsimus legere solitus pro Sumsimus, quum moneretur a docto, ut errorem emendaret respondit se nolle mutare suum antiquum Mumsimus ipsius novo Sumsimus" 1). Non minus ridicula sunt quae in vetustissimis membranis passim leguntur: etiam ineptiora saepe apparent. In CICERONIS Epistola ad AT

1) BENTLEIUS in praefat. Respons. ad C. Boyleum, pag. LIII.

TICUM (IV. 5.) venerandae antiquitatis monumenta hanc tibi scripturam, qui Criticam contemnis, dabunt legendam et explicandam: quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui possunt diligamur. Dices: vellem iampridem; scio te voluisse ET ME AST NUM GERAM MANUM FUISSE, aut, ET ME AST. NUM GERMANUM FUISSE. Utrum haec mavis interpretari an MURETO credere (in Var. Lect. XIV. 9.) CICERONEM Scripsisse: ET ME ASINUM GERMANUM FUISSE? Utrum in EuRIPIDE retinebis:

ἄκαν θεῶν τις εἴπαθ' οἱ καταςένοι,

an gratus a G. CANTERO (in Nov. Lectt. V. 2.) accipies: ἃ κἂν θεῶν τις εἰ πάθοι καταςένοι,

[ocr errors]

aut in ATHENAEO Δάματρα μ' ἔαπω pro μέλπω (N. L. IV. 5.) aut in ANDOGIDE: Ψήφισμα ὃ εἶπεν εἰς ὅτι μὴ δ ̓ ἴσον pro ὃ εITEV 'IOOTIμions (N. L. VIII. 10.) et permulta eiusdemmodi ab eodem aut aliis veris Criticis reperta? Innumerabilis est locorum copia, ubi scripturae omnium librorum veterum auctoritate et unanimi consensu nixae nihilo sunt saniores quam illud Bentleianum mumsimus, quod suaviter ridemus omnes. Ea monstra et portenta statim post renatas litteras certatim ab optimo et acutissimo" quoque ita procurata et emendata videbis, idque tam manifestis et evidentibus remediis, ut vetustas scribarum hallucinationes retinere et fovere velle tibi quoque stultum ac stolidum videatur, et idem nos reprehendes et cavillaberis, qui immortalem maiorum in hoc genere laudem ac gloriam summa ope vindicare et tueri enitimur? aut putabis satis iam esse emendata omnia tot ingeniosorum hominum tam sollertibus curis, ut supersederi aliquando hac opera possit et tempus iam sit frui bonis per tot annos paratis. Quis serio his respondere dignabitur, qui optimum quemque scriptorem Graecum longo usu noverit ad hunc diem vitiis et erroribus omne genus esse oppletum, quorum partein plerique tum demum agnoscunt, quum simul deprensa fraus

est et certa emendatio reperta. Aequo animo in EURIPIDIS Phoenissis 175. eruditi omnes legebant:

ὦ λιπαροζώνου θύγατερ Αλίου Σεληναία,

quum nuperrime BADHAM (in praef. ad EURIPIDIS Iphig. in Tauris et Hel. pag. 17.) ex A^IOTCEAANAIA eruit AATOTCCEAANAIA et veram scripturam restituit hanc: ὦ λιπαροζώνου θύγατερ Λατους Σελαναία.

Innumerabilis locorum vis superest, ubi antiquo scripturae vitio sana mens impedita haeret, qui in integrum restitui manifesta correctione omnes non possunt, at bona pars tamen, ubi semel labes scripturae certis indiciis comperta erit, Criticorum acuinine sanabitur, damnumque lectionis, postquam fraus librariorum patebit, continuo sarcietur. In hanc ego ingenii et iudicii palaestram iuvenes ingeniosos et indolis generosioris vocare non desinam, et dabo operam ut omnes intelligant interpretandi facultatem et usum sine hac emendandi sollertia debilem et mancum esse, et passim nugas agere Interpretem, nisi interpretationem emendata lectio praecedat. Nondum poenitet operae: est in popularibus nostris egre. gia ad Criticam artem indoles,

οὔπω σφιν ἐξίτηλον αἷμα δαιμόνων,

vel potius τῶν δαιμονίων ἀνδρῶν, qui olim in hoc genere studiorum principatum tenuerunt; inest indefessa industria et verae laudis amor et lenta patientia optima et perfectissima quaerens, nil actum reputans dum quid supersit agendum, non plausum multitudinis captans sed prudentissimis probari satis habens, quibus duratura placent τὰ ἐξειργασμένα καὶ διηκρι Bapeva. Si quis igitur borum egregiam indolem cum doctrina multiplici solidaque feliciter coniunxerit, spretis indoctorum obstrepentium voculis et tenens illud Theocriteum: avτὰρ ἐγὼ βασεῦμαι ἐμὰν ὁδόν, interpretationem Veterum cum emendatione semper consociabit, quorum utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. Non minus peccat qui

« PreviousContinue »