Page images
PDF
EPUB

54. pag. 58. Reisk. οὕτω γὰρ ἑκόντες ἀκολουθήσουσιν ὑμῖν ἅπαν τες θαυμάζοντες καὶ ἀγαπῶντες, ὃ μεῖζόν ἐςι τοῦ εἶναι παρ' ὑμῖν καὶ δικάζεσθαι Μαλλόν. Acutissime vidit Valckenaerius in τοῦ εἶναι duas litterulas scribae errore esse omissas et totidem a correctore additas, nam scribi oportere ΤΟΥΘΥΕΙΝ, ὃ μεῖζόν ἐςι τοῦ θύειν παρ' ὑμῖν καὶ δικάζεσθαι Μαλλόν. Continuo enim sequitur: ταῦτα μὲν γὰρ οὐδ ̓ ἡντινοῦν ἔχει ὠφέλειαν ἐπελθεῖν ἐπὶ θυσίαν δεῦρο ἢ τοὺς ̓Αδανεῖς ἢ τοὺς Αἰγαίους κτέ. sed abiecta praepositione ἐλθεῖν ἐπὶ θυσίαν δεῦρο corrigendum. In Orat. 58. pag. 148. Reisk. editur: Praesides provinciae) χρῶνται καθάπερ παιδίοις ὑμῖν. — ἀντὶ τοῦ μὴ παροινεῖν προτείνουσιν ὀνόματα· καὶ εἰ εἶπον ὑμᾶς πρώτους ἢ ἔγραψαν εἶτά εἰσιν ἀκίνδυνοι τὸ λοιπὸν ὑμῖν ὡς ἐσχάτοις χρώμενοι. In his duo vilia sunt: pro εἰ εἶπον — ἢ ἔγραψαν emendandum esse καὶ εἰπόν τες ὑμᾶς πρώτους ἢ γράψαντες demonstrat sequens εἶτα, quod participiis ita subiungi solet. Deinde quid est ὑμῖν ὡς ἐσχάτοῖς χρώμενοι ? Nihil, ut opinor. Intercidit unum vocabulum quo suppleto notissima exibit proverbialis locutio: τὸ λοιπὸν ὑμῖν ὡς Μυσῶν ἐσχάτοις χρώμενοι. Cicero pro Flacco cap. 27: Quid in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut Mysorum ultimus esse dicatur? Append. Proverb. II. 85. in Paroemiogr. Schneid. ἐπὶ τῶν ὑπερηφάνως τισὶ κεχρημένων εἰώθασι λέγειν· ὡς ἐσχάτῳ Μυσῶν κέχρηταί μοι. In Orat. 49. pag. 250. ἐν θρόνοις χρυσοῖς καθημένους καὶ οἰκίας μεγάλας οἰκοῦντας καὶ πολυτίμως εὐω· χουμένους, non est ulla dubitatio quin reponi oporteat πολυτελῶς εὐωχουμένους. In Orat. 1. p. 69. κύκλῳ πᾶς ὑπόνομος ὁ τόπος καὶ διατετμημένος, locus non erat dissectus sed perforatus, διατετρημένος. In orat. 4. p. 160: παρ' οὐδὲν μὲν ἡγούμενος εἰ καί τι πείσεται, πλὴν σαφῶς γε εἰδὼς ὅτι οὐδὲν ἔσοιτο, imo vero οὐδὲν πείσοιτο. In orat. 7. p. 268. ἀναΦροδίτου μίξεως καὶ ἀνεράςου τῶν ἐρώντων emenda καὶ ἀνεράςων ἐρώτων. In orat. 52. p. 661: οἱ δὲ μηδέποτε σωφρονοῦντι λόγῳ τὰς ἀκοὰς ὑπέχοντες ὁλοκλήρως ἄθλιοι. Mire dicitur ὁ λόγος ipse σωφρονεῖν, qui solet alios σωφρονίζειν. Itaque Reiskius σωφρονίζοντι substituebat. Τu corrige μηδέποτε σω φρονιοῦντι λόγῳ τὰς ἀκοὰς ὑπέχοντες. Alias plura dabo.

G. G. G.

OBSERVATIONES CRITICAE

IN

AESCHINIS ORATIONES.

SCRIPSIT H. G. HAMAKER.

ADVERSUS TIMARCHUM.

§ 6. Σκέψασθε γὰρ, ὦ ̓Αθηναῖοι, ὅσην πρόνοιαν περὶ σωφροσύνης ἐποιήσατο ὁ Σόλων ἐκεῖνος, ὁ παλαιός νομοθέτης, καὶ ὁ Δράκων κτέ. Aeschines Solonis nomini subiecit pronomen Exεivos, ut auditores intelligerent celebrem et magnum virum a se appellari, sed quae sequuntur verba ὁ παλαιὸς νομοθέτης oratoris non sunt; risum movisset Atheniensibus, qui Solonem legislatorem fuisse in memoriam iis revocasset. Saepe factum est ut interpretes vel lectores nomini proprio annotationem subiicerent, qua in hominibus patria vel facultas qua inclaruissent, in locis situs vel aliud quodcunque contineretur. Iuvat exempla quaedam eius rei afferre apud Aeschinem obvia. Notus est apud omnes Aristides, qui vulgo ¿ díxalos dicitur: is in hac oratione § 25. simul cum Themistocle et Pericle laudatur ut exemplum antiqui decoris et modestiae; at Orator hoc contentus non fuit, occasionem arripuit, quam Aristidis cognomen suppeditabat, ut adversarii iniustum et pravum animum notaret, et quum Aristidem nominasset addidit, & TÙν ἀνόμοιον ἐπωνυμίαν ἔχων Τιμάρχῳ τουτῳΐ. Haec verba profecto interpretatione non indigent; fuit tamen qui hic, ut supra in Solone, doctrinam ostentare vellet et adscriberet, ¿ díxaios έπixaλоúμevos, quae annotatio in textum recepta hodieque ut genuina in Aeschinis editionibus vulgatur. Idem obtinuit in orat. adv. Ctes. § 181, ubi Aristides eodem modo cum Demosthene comparatur atque hic eum Timarcho et eadem verba

ab interpolatore adscripta quantocyus expungi debent. Eiusdem generis est quod in orat. d. fals. leg. legitur S 105: ὧν εἷς ἂν Επαμεινώνδας ὁ στρατηγός, et § 142: ὁ μὲν γὰρ Φάλαι κος ὁ τύραννος ὑπόσπονδος ἀφεῖτο, in quibus vocabula ὁ στρατηγός εἰ ὁ τύραννος perversae annotatoris diligentiae tribuo. Eodem referendum, quod in orat. adv. Ctes. § 86, 89 et 94, Calliae nomini subiicitur ὁ Χαλκιδεύς; Callias enim non obiter tangitur, ut de eius patria dubitari possit, sed Euboea et Chalcidenses eorumque tyrannus in hac orationis parte primarium locum tenent et saepius occurrunt. Aliud exemplum habemus in eadem oratione § 107, ubi quod post verba: ἔστι γὰρ, ὦ ἄνδρες ̓Αθηναῖοι, τὸ Κιρραῖον ἀνομασμένον πεδίον καὶ λι μήν, additur ὁ νῦν ἐξάγιστος καὶ ἐπάρατος ὠνομασμένος, a viro adscriptum, qui haec de portu Cirrhaeo nomina in S 115. legisset. Ipsum Aeschinem enim nihil huiusmodi adiecisse, quum inde manifestum est, quod partic. ὠνομασμένος parum eleganter bis intra breve spatium adhibetur, tum ex eo, quod portus ille erat quidem ἐξάγιστος καὶ ἐπάρατος, sed nequaquam his nominibus appellabatur. Ultimum exemplum repetam ab eodem viro, qui primum mihi suppeditavit, a Solone, cuius nomini in orat. adv. Ctes. § 257, eadem fere annotatio adscripta est, atque in Timarchea. Verba haec sunt: ὑπολαμβάνετε ὁρᾶν ἐπὶ τοῦ βήματος Σόλωνα μὲν τὸν καλλίστοις νόμοις κοστ μήσαντα τὴν δημοκρατίαν ἄνδρα φιλόσοφον καὶ νομοθέτην ἀγαθόν, in quibus quod Solonem philosophum facit, a viro in causis. et re publica versato alienum est, et νομοθέτην ἀγαθόν inepte abundat post verba ab ipso oratore praemissa, τὸν καλλίστοις νόμοις κοσμήσαντα τὴν δημοκρατίαν.

[ocr errors]

§ 10. Καὶ τοὺς νεανίσκους τοὺς εἰσφοιτῶντας οὕς τινας δεῖ εἶναι καὶ ἅστινας ἡλικίας ἔχοντας. Quod hoc loco legitur particip. εἰσφοιτῶντας, Aeschinis manum esse non arbitror. Nihil enim attinebat praefigere verbo Qora praepositionem εἰς, quam inane additamentum esse et sententiam verbi eamdem relinquere certum est. Orator scripsit, opinor, τοὺς συμφοιτῶντας, ut paullo inferius in eadem S περὶ τῆς συμφοι τήσεως τῶν παίδων ; lex enim praeter alia multa etiam cavebat de numero et aetate eorum, qui scholas una frequentarent.

Etiam quae sequuntur verba, οὕςτινας δεῖ εἶναι, corrupta sunt; leges enim ingenuos tantum pueros spectabant, neque his verbis eam sententiam subdere possumus, ut cautum esse statuamus, ne alii quam ingenui pueri scholas frequentarent; hac de re enim sine lege constabat apud omnes. Quod si igitur οὕςτινας δεῖ εἶναι de libera puerorum conditione interpretari nobis non licet, superest ut lege praeceptum sit, quibus parentibus natos pueros esse oporteat. Hoc autem quum nihilo melius sed etiam magis absurdum sit, in his turbatum esse mihi quidem constat. Aeschinem, qui supra iam dixisset legem docere μετὰ πόσων παίδων τὸν παῖδα τὸν ἐλεύθερον εἰςιέναι προςήκει, hic quoque de numero locutum esse suspicor et corrigo: καὶ τοὺς νεανίσκους τοὺς συμφοιτῶντας πόσους τινὰς δεῖ εἶναι.

S

[ocr errors]

§ 24. ὁ νομοθέτης — ἐπειδὴ ὀνομαστὶ αὐτῶν ἕνα ἕκαστον ἀπορεῖ προςειπεῖν, τὴν κοινὴν ἐπωνυμίαν τῆς ὅλης ἡλικίας ὑπολαβὼν παρακαλεῖ ἐπὶ τὸ βῆμα. Quid sit κοινὴν ἐπωνυμίαν ὑπολαβεῖν alius fortasse dixerit; mihi probabilem horum verborum interpretationem invenire ad hunc diem non licuit. Locus, ni fallor, graviter corruptus est et videtur corrigendus esse ad normam eius, qui legitur in orat. adv. Ctesiph. S 14. τὰς χειροτονητάς, φησίν, ἀρχὰς ἁπάσας ἑνὶ περιλαβὼν ὀνόματι ὁ νομοθέτης. Itaque scribo: τῇ κοινῇ ἐπωνυμίᾳ τῆς ὅλης ἡλικίας περιλαβὼν παρακαλεῖ ἐπὶ τὸ βῆμα.

S

§ 28. τί ποτέ, φησίν, ὑπ' αὐτοῦ πείσονται οἱ ἀλλότριοι καὶ ἡ πόλις ὅλη; In his φησίν expungendum est: haec enim non legis verba sunt sed ipsius oratoris.

§ 55. καθῆσθαι κελεύει τοὺς φυλέτας βοηθοῦντας τοῖς νόμοις. Vix opus est ut moneam futurum hic requiri el scribendum esse βοηθήσοντας.

$ 34. ἔστι δ ̓ οὐδὲν ὄφελος, ὦ ̓Αθηναῖοι, ζητεῖν τοὺς τοι· ούτους ἀνθρώπους ἀπελαύνειν ἀπὸ τοῦ βήματος ταῖς κραυγαῖς. οὐ γὰρ αἰσχύνονται. Verba ζητεῖν – κραυγαῖς ab ineptissimo interpolatore in textum illata sunt. Aeschines enim

usitatissima apud omnes scriptores formula usus nihil dederat quam: ἔστι δ ̓ οὐδὲν ὄφελος, ὦ Αθηναῖοι, οὐ γὰρ αἰσχύνον ται, quod si quis supplere velit, is non debebit addere quae hodie in textu leguntur et a stultissimo homine pro oratoris mente habita sunt, sed scribendum erit: ἔστι δ ̓ οὐδὲν ὄφελος τοῦ ἀποκληροῦν φυλὴν ἐπὶ τὸ βῆμα ἥτις προεδρεύσει, οὐ γὰρ απ σχύνονται. Haec lex enim, quae si quis pudor Timarcho eiusque similibus oratoribus superfuisset, eos ab immodesto tumultu continere potuisset, nunc inutilis erat; nam huiusmodi viri poenis coercendi sunt; lex vero poenas in eos nullas constituerat; ἀλλὰ ταῖς τιμωρίαις τούτους ἀπεθίζειν χρὴ· μόνως γὰρ ἂν οὕτως ἀνεκτοὶ γένοιντο. Ridicule interpolator ex his confecit tribum, quae sorte praesideret in concione nulla contra seditiosos oratores arma habuisse praeter clamorem. At his armis omnis populus in concionibus uti solebat nec sorte designari opus erat, quibus hoc facere liceret. Imo sagittarii vel Scythae praesto erant prytanibus, qui oratorem linguae non temperantem de suggestu detraherent, conf. Arist. Acharn. initio, et ipsam quoque tribum praesidem, si quandoque tumultus oriretur, vi intercessisse palam est: ὁ νόμος καθῆσθαι κελεύει τοὺς φυλέτας βοηθήσοντας τοῖς νόμοις καὶ τῇ δημοκρατίᾳ. Haec res vero iis, quibus contingebat, nec infamiam neque aliam poenam graviorem afferebat, neque igitur lex seditiosis oratoribus metum incutere poterat, sed frustra lata erat.

§ 51. εἰ μὲν τοίνυν – Τίμαρχος οὑτοσὶ διέμεινε παρὰ τῷ Μισγόλα μετριώτερ ̓ ἂν διεπέπρακτο – καὶ ἔγωγε οὐκ ἂν ὤκνησα αὐτὸν οὐδὲν αἰτιᾶσθαι ἢ ὅπερ ὁ νομοθέτης παρρησιάζεται, ἡταιρηκέναι μόνον. Duo litterae praefixae a librariis τῷ IC in ΟΥΚΑΝ sententiam huius loci pessumdederunt. pessumdederunt. Aeschines enim, quo iudice Timarchus si apud unum Misgolam mansisset, minus culpandus foret, profecto hoc casu non οὐκ ἂν ὤκνησε αἰτιᾶσθαι αὐτὸν, sed veritus esset accusare eum criminis, quod ipsi venia dignum videretur, licet secundum legem poenae obnoxius esset. Legendum: καὶ ἔγωγε κἂν ὤκνησα αὐτὸν οὐδὲν αἰτιᾶσθαι κτέ.

§ 55. ὑπὸ δὲ τοὺς αὐτοὺς χρόνους τούτους

καταπλεῖ δεῦρο

« PreviousContinue »