Page images
PDF
EPUB

t

10

u,

In

et,

1,

νος

usa

sur

imi.

dent.

uius

494.

s el

sum

phy.

lacto vindice. Nemo diu haerebit utrum apud Demosthenem p. 801, 16 ἅπασι τοῖς ἐμπλέουσι legendum sit an συμπλέουσι, neque anceps optio est p. 884, 11 inter τοῦ παρ ̓ ἡμῶν συμπλέοντος ἐναντιωθέντος εἰ ἐμπλέοντος. In talibus omnibus librorum discrepantiae nauci non sunt, et nostri ubique arbitrii est quid sit verum constituere. Confirmabo illam observationem paucis quibusdam exemplis ex Plutarcho sumtis. De Solone scribit in vita cap. III τῶν πολιτικῶν πολλὰ συγκατέπλεκε τοῖς ποιήμασιν, tu subridens ἐγκατέπλεκε repones. In libro de Stoicorum repugnantiis p. 1035 C. editur: ὧν οὐθὲν ἔςι πεισθῆναι μὴ διὰ βάθους ἐγκραθέντα τοῖς φυσικοῖς λόγοις, imo vero συγκραθέντα, quod est pervulgatum in tali re, in qua ἐγκεκρᾶσθαι risum movet. Sed in paucis ridicula est scriptura in vita Alexandri cap. XVIII de nodo Gordiano: παραλαβὼν τὴν θρυλουμέ την ἅμαξαν εἶδε φλοιῷ κρανίας ἐνδεδεμένην, quis non statim intelligit quam sit hoc absurdum pro συνδεδεμένην ? Ad huius compositi mentionem iuvat obiter scitos Menandri aut alius cuiusdam Comici versiculos emendatos ex tenebris protrahere, in quibus latitant apud Plutarchum in Symposiacis I. V. 1. § 2 Φειδωλὸς ἀνήρ τε καὶ μικρολόγος ἐμπεσὼν εἰς ἔρωτα καθάπερ εἰς πῦρ σίδηρος ἀνεθεὶς καὶ μαλαχθεὶς ἁπαλὸς καὶ ὑγρὸς καὶ ἡδίων (γίγνεται), ὥςε τουτὶ τὸ παιζόμενον μὴ πάνυ φαίνεσθαι γελοῖον, ὅτι πράσου Φύλλῳ τὸ τῶν ἐρώντων δέδεται βαλλάντιον, in quibus haec verba Comici insunt:

Φύλλῳ πράσου

τὸ τῶν ἐρώντων συνδέδεται βαλλάντιον. Contra peccatum est in vita Demosthenis cap. V: Ερμιππος δέ φησιν ἀδεσπότοις ὑπομνήμασιν ἐντυχεῖν, ἐν οἷς ἐγέγραπτο τὸν Δημοσθένην συνεσχολακέναι Πλάτωνι, Demosthenes Platonis auditor certe potest fuisse, sed condiscipulus omnino non potest, emenda igitur ἐσχολακέναι Πλάτωνι. Vitiosa esse suspicor apud Plutarchum συγκεκαλυμμένην (in Numa c. X), et συγκεκαλυμμένον (in Pericle c. XVI et in Timoleonte cap. IV), et συγκεκαλυμμένου (in Demosthene duobus locis c. VII et XXIX.) Recte ἐγκαλυψάμενος scriptum est in Othone cap. ΙΧ.

Idem vitium mirifice turbat Eunapii locum in Vit. Sophist. p. 115: τῶν γοῦν γραφόντων τὰ ἄκρα (τῶν adde) δακτύλων ὑπὸ τῆς ἀλήκτου μελέτης καὶ χρήσεως ἐνεκέκαπτο. Risum movet

in ea re verbum ἐγκάπτω. Repone συνεκέκαμπτο. Idem mendum p. 4 in verbis ἅτε μηδενὸς ἐγγεγραφότος inerat, ubi optime συγγεγραφότος est repositum. Iocularis quoque error est commissus apud Plutarchum de Sollert. Animal. p. 970 D. ubi editur: τοῖς δ ̓ ἄλλοις (ὁ Βουκεφάλας) ἐναντίος ἐπιτρέχων ἐχρεμέ τιζε μέγα καὶ συνήλλετο καὶ κατεπάτει τοὺς μὴ πρόσω ἴεσθαι φθάσαντας, at tu sodes ἐνήλλετο rescribe.

[ocr errors]

Notabilis est lectionis varietas in Anab. I. m. 11 in verbis σκεπτέον ὅπως ἀσφαλέςατα μένωμεν ὅπως ἀσφαλέςατα ἄπιμεν καὶ ὅπως τὰ ἐπιτήδεια ἕξομεν, pro ἄπιμεν enim in omnibus praeterquam in quinque melioribus legitur ἀπίωμεν. Nempe Graeculi quum nescirent exoμai apud Veteres non aliud futurum habere quam εἶμι, ἀπέρχομαι ἄπειμι, ἐξέρχομαι ἔξειμι, ἐπεξέρχομαι ἐπέξειμι et eadem ratione in caeteris compositis ad unum omnibus, et formas εἶμι, ἄπειμι, ἔξειμι, ἐπέξειμι cet. numquam apud Veteres futuri significationem deponere, neque in Syntaxi umquam futuri naturam exuere, Graeculi igitur huius rei prorsus ignari si quando futurum huiusmodi occurrit mirantes id quod non intelligunt variis modis depravare aggrediuntur. Mirantur isti et turbas dare solent si quando sis vel οἵτινες vel ὅπως futurum postulans, vel οὐ μή vel οὐ cum futuro acriter aut imperiose iubentis coniunctum est cum futuro εἶ, ἄπει, ἔξει, ἐπέξει, ἄπιμεν, ἀπίασιν, aut alio quodam eiusdemmodi. Est autem operae pretium videre quemadmodum proba et antiqua lectio ab homuncionibus istis soleat mulcari. Dabo pauca quaedam exempla. In Demosthenis Midiana p. 583, 23 populus eum ad reum peragendum his clamoribus incitasse dicitur: ὅπως ἐπέξει τῷ μιαρῷ καὶ μὴ διαλύσει, θεάσονται σε τί ποιήσεις Αθηναῖοι. nemo mirabitur ἐπέξει in multis libris vitiose scriptum esse επεξηι, ἐπέξη, ἐπεξῆ, sed agnoscemus Graeculos EПEZEI quod non concoquebant temerariis manibus contrectantes. Apud Isaeum περὶ τοῦ Κίρωνος κλήρου VIII. 24. haec verba sunt aliquem foribus excludentis: σὺ δὲ τίς εἶ; σοὶ δὲ τί προσήκει θάπτειν; οὐ γιγνώσκω σε. οὐ μὴ εἰσίης τὴν οἰ κίαν. Ultima verba duplici mendo manifesto infecta sunt. Graecum est εἰσέρχομαι εἰς τὴν οἰκίαν, non εἰσέρχομαι τὴν οἰκίαν, et οὐ μή necessario futurum requirunt. Emicat igitur vera scriptura οὐ μὴ εἴσει εἰς τὴν οἰκίαν, quod olim emendasse video

Dobraeum. Tu vides cur ΕΙΣΕΙΕΙΣ in εἰσίης abierit.

[ocr errors]

Idem

genus mendi conspicitur in Demosthenis Aristocratea p. 634, 7. εἰ μὲν ἐάσομεν διατρίψομεν, εἰ δ ̓ ἐπέξιμεν — ἀναγκασθησόμεθα. Futurum ἐπέξιμεν in aliis videbis in έπεξίωμεν depravatum et ἐπεξίομεν et ἐπεξίοιμεν, qui sunt duo soloecismi cum uno barbarismo. Similiter in Timocratea p. 755, 2. öлs av ἂν ὑμεῖς καταγνῶτε ἄδετοι περιίασιν, bona pars librorum etiam optimorum Tεpilwow exhibet, quod nemo probabit. Proclives enim sunt Graeculi omnes in hanc partem, ut futuris cum πws coniunctis subiunctivi formas substituant, mutata vocali turpissimos barbarismos invehentes ut saepius multis demonstravimus. In illo ipso loco Anabaseos, unde hanc annotationem orsi sumus, luculentum rei exemplum est. Servarunt optimi testes ὅπως — ἄπιμεν καὶ ὅπως — ἕξομεν sed peccarunt iidem omnes in ὅπως μένωμεν pro μενοῦμεν. Si quis autem ex his perspexerit lectionem άiwμev nauci non esse, is eadem opera in locis complusculis veram scripturam statim protrahet in lucem. Praeibo ipse duobus exemplis. Fraus perpluit in Demosthenis oratione περὶ τοῦ ςεφάνου p. 256, 8 ἐπειδὴ γὰρ ὡμολόγησε τὴν εἰρήνην ὁ Φίλιππος πάλιν ὠνεῖται παρ' αὐτῶν ὅπως μὴ ἀπίωμεν ἐκ Μακεδονίας. Antiqua et vera scriptura est ΟΠΩΣΜΗΑΠΙΜΕΝ, ὅπως μὴ ἄπιμεν, quam homunciones duplici modo contemerarunt. Alii enim aniwey dederunt, alii propter aútv ἀπίωμεν αὐτῶν correxerunt scilicet ἀπίωσιν. Praeterea inconsulto Dindorfius recepit ὡμολόγησε τὴν εἰρήνην, quod prorsus absurdum est, namque ôμoλoyεTv Tv elpávny nihil prorsus significat, et satis constat ex iis quae praecedunt ὅτι ὁ Φίλιππος ὤμοσε τὴν εἰρήνην eaque ipsa de causa missi legati sunt ληψόμενοι τοὺς ὅρκους παρὰ τοῦ Φιλίππου sive ὁρκιοῦντες αὐτόν, inspice modo locum vicinum p. 255, 27. Sed, inquiet, wμoλónε servant optimi testes omnes, more in deterioribus est de nescio cuius coniectura, ut apparet, invectum. Quasi vero non sexcenties etiam in praestantissimo Codice S Parisino absurdae lectiones compareant et manum ipsam Oratoris sollers et acuta coniectura re vocaverit. Sunt qui in Codicis S fide et auctoritate aestimanda ridiculum in modum (ut dicam libere quod sentiam) a vero aberrent. Vidi adeo qui Codicem S » additamentis prorsus liberum" asseveraret esse. Alii nihil fere male" omissum esse

[ocr errors]

opinantur. Equidem excussa diligenter omni farragine scripturarum, quae ex Cod. S excerptae sunt, maneo in vetere sententia illum Codicem longe longeque omnium qui nunc exstent optimum et fidelissimum testem esse, sed ex ea re melius confici quam sint caeteri omnes vitiosi quam ipsius S integritatem et fidem per se spectatam laudari. Non est peccandi genus quo S non deformetur, et in his complura sunt unde scribarum stulta et indocta temeritas potius quam socordia et incuria pelluceant, qui θάτερος θατέρῳ nil mali suspicantes dederunt, et τέως passim pro ἕως, et δημήτραν, ἐξομνύεσθαι, καθεταμένοις, δε δέχατε, similiaque alia, in quibus est frequens illud ipsum mendum, de quo agimus. Nempe ubi Demosthenes μoox vel ὠμοσάμην dixerat, isti saepius ὡμολόγησα et ὡμολογησάμην stulte substituunt, ut ipse Dindorfius primus omnium animadvertit et paucis exemplis ostendit ad pag. 1170, 14 μάρτυρας ἐποιησάμεθα — τοὺς θεοὺς, οὓς ὠμόσαμεν ἀλλήλοις, ubi nemo, ut opinor, ex Cod. S. ὡμολογήσαμεν recipiet, aut 1170, 24 aut 1032, 18 ὁμολογήσαντας pro ὀμόσαντας, aut 1269, 26 ὁμολογή σαι pro ομόσαι, aut 378, 19 ἐξωμολογησάμην pro ἐξωμοσάμην. Ad hanc lucem facile perspicies quanti sit facienda scriptura ὡμολόγησε τὴν εἰρήνην pro ὤμοσε. Simul intelliges apud Diogenem Laërt. II. 40: ἡ δ ̓ ἀντωμοσία τῆς δίκης τοῦτον εἶχε τὸν τρόπον. ἀνάκειται γὰρ ἔτι καὶ νῦν (Φησὶ Φαβωρῖνος ἐν τῷ Μητρῴῳ. Τάδε ἐγράψατο καὶ ἀνθωμολογήσατο Μέλητος Μελήτου Πιτθεύς κτέ. sine ulla dubitatione ἀντωμόσατο pro ridicula lectione ἀνθωμολογήσατο esse substituendum. Adscripsi et reliqua ut obiter admonerem corrigendum esse: Κεῖται γὰρ ἔτι καὶ νῦν ἐν τῷ Μητρῴῳ, non ἀνάκειται, nisi forte ἀνάθημα fuisse putabis τὴν ἀντωμοσίαν.

Sed addam alterum exemplum futuri ἄπειμι ex inscitia depravati. Legitur in libello, qui Γυναικῶν ̓Αρεταί inscribitur et in Plutarcheis circumfertur, sed scriptus est oratione et stilo multo nitidiore et elegantiore quam qua Plutarchus uti solet. In eo libro p. 252. A. editur προσέταττε πέμπειν καὶ γράφειν αὐτὰς τοῖς ἀνδράσιν ὅπως ἀπίωσιν ἐκ τῆς χώρας, sed ὅπως ἀπίασιν arbitror esse emendandum.

Multis etiam nunc mendis erroribusque scribarum suavissimus ille liber commaculatus est, de quibus nunc dicere non

est satis opportunum. Sed nihil impedit quo minus paucis aperiam vitia, quibus infectum est caput XV, unde sumtus locus est, quem modo correximus. Nempe p. 251. G. ἀποσφάτε τει τὴν παρθένον, ὡς ἔτυχεν, ἐν τοῖς κόλποις τοῦ πατρὸς ἔχου σαν τὸ πρόσωπον, corrige: ὡς ἔτυχεν ἐν τοῖς κόλποις τοῦ πατρὸς ἔχουσα τὸ πρόσωπον, post pauca lege πολλοὶ ἐπεφαίνοντο pro ἐπεφέροντο, et p. 252 C. αἰκισάμενος καὶ προανελών pro προανελῶν, deinde scribendum φειδόμενοι παιδαρίων καὶ γυναίων non γυναικῶν, nam contemtim ista dici apparet. Tum p. 252. F. pro τί πέπονθας, ὦ πάτερ, καθεύδων; αὔριον δέ σε δεῖ τῆς πατρίδος ςρατηγεῖν, et lectio et interpunctio emendanda est in hunc modum: τί πέπονθας, ὦ πάτερ; καθεύδεις, αὔριον δέ σε κτέ. quid agis, mi pater ? dormis Exprobratio haec est in qua non est interrogandi locus. Continuo post rescribe παρεκάλει τοὺς ἑταίρους, pro τοὺς ἑτέρους, et post pauca ubi editur: οὐ μὴν ἔφθασάν γε πολλοὶ τὰς γυναῖκας repone πολύ pro πολλοί. Deinde in verbis: ἐβόα δεινὰ ποιεῖν αὐτοὺς εἰ δῆς μος ἀξιοῦντες εἶναι ταῦτα τολμῶσι καὶ ἀσελγαίνουσι τοῖς τυράν νοις ὅμοια, corrige ταὐτὰ τολμῶσι quo facto statim intelliges ὅμοια a sciolo post corruptelam de suo additum; deinde Μοιρώ scribe pro Μυρώ, et ὅπως οὖν — κατατρέψομεν pro ἄν τρέψωμεν. Denique οὐδ ̓ ἄλλο πώποτε pro οὐδὲν ἄλλο restituendum.

[ocr errors]

κατα

Caetera alio tempore persequar, nunc me Anabasis revocat, ubi I. iv. 4 pro ἐφειςήκεσαν πύλαι verisimillimum est ἐφέτασαν πύλαι a Xenophonte scriptum esse. Vidimus supra quam constanter Graeculi formas antiquas ἕσασαν, παρέσατε, ἀφέςασαν οἱ ὑφέςασαν corruperint. Cf. ea quae annotavimus ad Anab. I. vii. 5 et V. v. 21. et mecum, ut opinor, ἐφέσασαν unice probabis.

Verba Xenophontis II. I. 11. ὑπάρχει γὰρ νῦν ἡμῖν οὐδὲν τῶν ἐπιτηδείων, quibus similia leguntur VII. I. 15. τῶν δ ̓ ἐπιτηδείων οὐδὲν ἔμελλεν ἕξειν τὸ τράτευμα facient percommnode ad firmiter constituendam veram lectionem loci Lysiaci in Orat. I. § 22 εἰδὼς δ ̓ ἐγὼ ὅτι τηνικαῦτα ἀφιγμένος οὐδὲν ἂν καταλήψοιτο οἴκοι τῶν ἐπιτηδείων ἐκέλευον συνδει πνεῖν, ubi Bekkerus οὐδένα καταλήψοιτο rescripsit, quasi τῶν ἐπιτηδείων esset familiarium, prorsus contra loci sententiam et

« PreviousContinue »