Page images
PDF
EPUB

et addit continuo locum simillimum ex Plaut. Capt. Act. V. sc. IV. vs. 5.

Nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monedulae, Aut anates, aut coturnices dantur, quicum lusitent.

Ex quo loco praeterea patet quicum pro quibuscum non abhorrere a sermone Latino, neque haec poterit esse causa, cur recusemus emendare in Ovidio, quod convenit illi aetati,

nempe :

[ocr errors]

»>Inveni geminos, quicum tu ludere possis.' Nam non credibile est Ovidium metri causa aut neglexisse pulchri sensum, aut noluisse uti forma antiquiori, licet aurea aetate quicum pro quibuscum perrare dictum sit.

In eodem libro vs. 61. Aiax de Ulysse, Palamedis caedis auctore, ad Graecos inter alia dicit:

Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis

Aut nece.

Pulchrior mihi videtur sententia:

Ergo aut exsilio vires subduxit, Achivi,
Aut nece.

Et sic solet Ovidius vocativum in sexto pede ponere cf. vs. 13, 29, 88, 127, 156, 445 et alibi.

Finem faciam in loco Catulliano Carm. 21 init.

Aureli, pater esuritionum,

Non harum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut sunt, aut aliis erunt in annis.

Pronomine harum indicari esuritiones, quae nunc sunt, unusquisque intelligit. Non igitur retinenda est lectio vulgata; neque opus tamen est notam loquendi formulam de rebus hominibusque incomparabilibus aliunde illustrare; Catullus nos ipse docebit. Carmen 24 incipit ab his:

O, qui flosculus es Iuventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt,
Aut posthac aliis erunt in annis.

et carmen 49:

Disertissime Romuli nepotum,

Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
quotque post aliis erunt in annis.

246 OBSERVAT. CRITICAE IN CICERONIS EPIST. AD FAMILIARES.

In carmine primo igitur in versu tertio restituendum ́arbitror:

Aut posthac aliis erunt in annis.

Lugduni-Batavorum m. Ian. a. 1858.

H. A. KLEYN.

MISCELLANEA CRITICA.

Catulli locus recte, ut mihi quidem videtur, emendatus: Aureli, pater esuritionum,

non harum modo, sed quot aut fuerunt,

aut posthac aliis erunt in annis.

et alter, qui sine labe ad nos pervenit:

O, qui flosculus es Iuventiorum,

non horum modo, sed quot aut fuerunt, cet. commode adhiberi possunt ad restituendam veram lectionem disertissimi Romuli nepotum in Verr. I. 1. 1. »Omnium sermone percrebuit his iudiciis quae nunc sint pecuniosum hominem quamvis sit nocens neminem posse damnari.” Utrum sint an sunt verius sit docti homines dissident. Mihi utro modo scribatur perinde est, modo illa verba illuc redeant unde male pedem intulerunt. Cicero enim sic scripserat: »his iudiciis pecuniosum hominem neminem posse damnari." quemadmodum Philippus Consul in concione dixit: »Videndum sibi aliud esse consilium, illo senatu se remp. gerere non posse." de Orat. III. 1. 1, in cuius loci vicinia quod nuperrime Bakius emendavit: ut saepe inter homines sapientissimos constare audivi," pro librorum lectione constare vidi, Plauto prodesse proderit, qui creditur dixisse in Menaechmis vs. 48:

[ocr errors]

Propterea illius nomen memini facilius,

quia illum clamore vidi flagitarier.

sed, si ego Plautum et Plauti dictionem bene novi, non sic sed clamore audivi flagitarier dixit, ut homines omnes et olim et nunc solemus in tali re dicere.

Quod hodie in Cicerone legitur his iudiciis, quae nunc sint, istiusmodi est ac si in Catulli libris esset scriptum:

non harum modo, quae nunc sunt, sed quot aut fuerunt.

In Plauti Sticho vs. 690. (V. iv. 8).

Hoc convivium

pro opibus nostris satis commodulumst nucibus fabulis

(ficulis

oleae trublio lupillo comminuto crustulo. quamquam haec lepido poëtae sat scite videntur ὑποκεκρίσθαι, tamen etiam lepidius dixit, nempe sic: »satis commodulumst nuculis fabulis ficulis." Sentient hoc esse necessarium quantum est hominum venustiorum, et qui Graecorum Comicorum salibus et leporibus delectantur. Antiphanes Athen. p. 105. F. καὶ συμπαίζει καριδαρίοις

μετὰ περδικίων καὶ θρᾳττιδίων
καὶ ψητταρίοις μετὰ κωθαρίων
καὶ σκινδαρίοις μετὰ κωβιδίων.

exime ex his unum оxоpısıxov et mirum quantum de venustate ioci detraxeris. Qui in tali re xvápia et ovxídia dixit eidem xapúdia est dicendum. Si hoc mihi dederis eadem opera Philyllii versiculum emendare poteris apud Athenaeum p. 640. D. et 641. A. Duplex enim scriptura est, utraque vitiosa: ἀμύγδαλα κάρυα ἐπιφορήματα, et ἀμύγδαλα καρύδια ἐπιφορήμα Tα, unde homines docti senarium sic reconcinnarunt:

̓Αμυγδάλαι, καρύδι', ἐπιφορήματα,

at tu vides dedisse poëtam:

ἀμυγδάλια, καρύδι', ἐπιφορήματα.

Non eripies igitur Hippocrati suum ἀμυγδάλια τρίβων, quod in apúydaλa refingebat Dindorf. ad Steph. Thes., sed Comicus Medico feret opem. Nuculas Praenestinos dici scribit Festus quod in eorum regione plurima nux minuta nascitur.”

[ocr errors]

Redeo ad Ciceronis accusationem multis adhuc deformatam et aliis vitiis erroribusque, quos longa dies omnibus libris per scribarum manus ad seros posteros propagatis affricare solet, et sciolorum insulsis additamentis et puerilibus interpretamentis et futilibus annotatiunculis, quas multi propterea concoquunt, quia quae fuerit librorum veterum conditio aut numquam viderunt aut non satis cogitant. Tischendorfius edidit Codicem perveterem ab ipso Frederico-Augustanum appellatum, (quem tamen iniuria » OMNIUM QUI IN EUROPA SUPERSUNT FACILE ANTIQUISSIMUM" in titulo libri inscripsit), in quo legitur Fol. XIX.

Rect. subscriptio haec ipsius Pamphili Martyris: Пáμiños diópθωσα (διώρθωσα) τὸ τεῦχος ἐν τῇ φυλακῇ — καὶ εἴ γε μὴ βαρὺ εἰπεῖν τούτῳ τῷ ἀντιγράφῳ παραπλήσιον εὑρεῖν ἀντίγραφον οὐ ῥᾴδιον. Qui veteres membranas venerantur et fidem librorum non convellendam clamant non audebunt tamen negare scatere hunc Codicem turpissimis scripturae erroribus, et annotatiunculas in ora libri et inter versus putidissimas et ineptissimas passim apparere, quas cum contemtu abiicient omnes, qui modo quid scriptum in istis sit intelligere possunt. Qui et caeteros omnes scriptores veteres et Ciceronem ita legunt ut ex istiusmodi Codicibus vulgatam scripturam manavisse meminerint, et quod mendosum est et quod interpolatum est certis vestigiis indagabunt et deprehendent, et sapere audebunt. In praefatione primae Actionis ex libris editur § 2: >> Nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe ac praedicatione absolutus." Habebis Oratoris manum, si duo sciolorum furla, saepe alibi commissa, odoratus fueris. IN IUDICIUM ADDUCTUS

probum et genuinum est, isti annotarunt REUS: genuinum ac probum est HOMO, isti quis esset adscripserunt: C. VERRES. Cicero scripserat: »in ipso discrimine ordinis in iudicium adductus est homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus" cet. Nominare Verrem in omnium conspectu squalidum in subsellio sedentem et a praecone paulo ante citatum nihil erat opus. Si nominaveris vide quantum de gravitate et severitate orationis detraxeris. Fere perinde est ac si in Caesaris triumpho cantassent milites: »Urbani, servate uxores, C. Caesarem, moechum calvum adducimus," Suet. Caes. 51. Is dubitat in talibus qui licere sibi non putat receptam scripturam attingere, quae superstitio caliginem animis offundit iudiciumque obtundit. Qui intelligit se non Ciceronem sed librarios in ordinem cogere is demum animo libero scripturam de mendo suspectam cum emendata scriptura comparare potest et utra sit verior diiudicare.

C. G. C.

VARIAE LECTIONE S.

SCRIPSIT C. G. COBET.

(Continuantur e VII. pag. 196).

Sabolet mihi vitium in Memor. III. ut. 9, ubi quum dixisset Socrates: ὅτι ἐν παντὶ πράγματι οἱ ἄνθρωποι τούτοις μάλιςα ἐθέλουσι πείθεσθαι οὓς ἂν ἡγῶνται βελτίσους εἶναι, triplex huius rei exemplum affert: καὶ γὰρ ἐν νόσῳ ὃν ἂν ἡγῶνται ἰατρικώ τατον εἶναι τούτῳ μάλιςα πείθονται, καὶ ἐν πλοίῳ οἱ πλέοντες ὃν ἂν κυβερνητικώτατον, καὶ ἐν γεωργίᾳ ὃν ἂν γεωργικώτα

του.

Non potes non sentire quam sit importunum οἱ πλέοντες et quam scitae huius loci compositioni officiat, sed si deleveris, manca oratio erit et ne satis vera quidem, nam saepe Socrati ἡ ναυτικὴ ἀταξία solet esse in ore, ut III. v. 6. (οἱ ἐν ταῖς ναυσὶν) ὅταν μηδὲν φοβῶνται μετοί εἰσιν ἀταξίας. Huic incommodo optime medeberis et simul unde natum sit οἱ πλέοντες intelliges, si mecum repones: καὶ ἐν πλῷ ὃν ἂν κυβερνητικώτα του. Dicitur enim ἐν νόσῳ καὶ ἐν πλῷ καὶ ἐν γεωργία eodem sensu atque ὅταν νοσῶσι καὶ πλέωσι καὶ γεωργῶσιν, atque hoc ipsum est quod sententia loci requirit. Alia ratio est loci III. Ix. 10. ubi componuntur ἐν νηῒ καὶ ἐν γεωργία καὶ ἐν

[ocr errors]
[ocr errors]

νόσῳ καὶ ἐν σωμασκίᾳ, in quibus omnibus dicitur ὁ ἐπιςάμενος ἄρχειν, quod verum est: τῶν ἐν τῇ νηῒ πάντων ὁ ἐπιςάμενος ἄρχει et in alto et in portu, non tantum ὅταν πλέωσιν. Confusa esse πλοίῳ et πλῷ nemo mirabitur qui meminerit eorum quae de ea re ad Oeconomicum annotavimus.

Mendum inest in Nicomachidae querela III. iv. 1. ¿uè pèv οὐχ εἵλοντο ὃς ἐκ καταλόγου ςρατευόμενος κατατέτριμμαι καὶ λοχαγῶν καὶ ταξιαρχῶν καὶ τραύματα ὑπὸ τῶν πολεμίων τοσαῦτα

« PreviousContinue »