Page images
PDF
EPUB

rogarier, eius ea lege nihilum rogatum. Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare non possit ? Ut ne longius abeam, declarat ista adscriptio esse aliquid. Vidit Lambinus legendum esse: quod rogari ius non sit. Tum responsum est aliquid, facit ut suspicemur rogatum esse: Ecquid est quod rogari ius non sit?

Εσχατόγηρος CORRUPTUM. Έσχατογηροῦν VERBUM NIHILI.

Apud Graecos argenteae aetatis pro γέρων εἰς τὸ ἔσχατον saepe oxaτóynpws legitur. Videtur ea forma procedente tempore ἐσχατόγηρως in desuetudinem abiisse, unde factum est ut librarii sequiorum temporum vocabulum sibi inusitatum et incognitum variis modis corrumperent. Attulit huius rei exempla quaedam Dindorfius ad Steph. Thes. in v. Eiusdemmodi vitium Stobaei libros omnes obsidet in Floril. 10, 62. ubi legitur: Zwvidns ἐρωτηθεὶς διὰ τί ἐσχάτου γήρως ὢν Φιλάργυρος εἴη, sed legendum esse vides ἐσχατόγηρως ὤν. Multo etiam foedius peccatum est in Papyro Taurinensi apud Peyron. Part. I. p. 40, 29. unde Hasius Stephani Thesauro inseruit formam : Εσχατογηρίω ex his verbis sumtam: προβεβηκότος ἤδη τοῖς ἔτεσιν καὶ ἐσχατογηρώσοντος, id est, ipso interprete: quum sit in extremam senectutem brevi delapsurus. Quo minus sit absurda sententia etiam furtim additum brevi prohibere non potest: sed verbum ipsum oxaroypov istiusmodi est, ut Hasium, qui hanc formam Graecam esse serio credidit, aliquid traxisse credam ex Burnovio, cuius añαidevolav in Graecis Litteris non satis animadvertisse videtur. Equidem illi lubenter Dubnerum, communem amicum, iudicem fero, ni legendum sit καὶ ἐσχατόγηρω ὄντος, et verbum nihili cum aliis quibusdam eiusdem farinae, quae Stephani editionem Parisiensem commaculant, e Graecitatis gaza sit eliminandum.

C. G. C.

[blocks in formation]

Vs. 15. ή δεινὰ νὰ δέδρακεν οὐκ τῶν ὀρνέων

ὁ πινακοπώλης Φιλοκράτης μελαγχολῶν,
ὃς τώδ ̓ ἔφασκε νῷν φράσειν τὸν Τηρέα,

τὸν ἔποφ ̓, ὃς ὄρνις ἐγένετ' ἐκ τῶν ὀρνέων.

E v. 16. sanum sensum haud facile elicias. Deliramenta locutum esse Aristophanem parum credibile est. Nec tamen idcirco opus est, ut totum versum poetae abiudicemus. Vid. Mnem. II. 101. Nec enim, si cui manus vel crus ulcere laborat, statim totum membrum praecidet medicus dexter et prudens.

Inveterata sine dubio macula insidet vocabulis ἐκ τῶν ὀρνέων. Equidem crediderim Comicum his verbis indicare voluisse causam, qua avis factus fuerit Tereus. Fuse fabulam enarrat Ovidius Metam. VI, qui, missis reliquis, sic de Tereo v. 661:

Thracius ingenti mensas clamore repellit vipereasque ciet Stygia de valle sorores. Ipse enim, ut est apud Hom. Il. 9 454:

στυγερὰς δ ̓ ἐπεκέκλετ' Ερινῦς.

Interiectis aliis, quae ad nostram rem minus faciunt, sic pergit Ovidius:

Ille dolore suo poenaeque cupidine velox

vertitur in volucrem: cui stant in vertice cristae,

prominet immodicum pro longo cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri: facies armata videtur.

Nemini igitur mirum accidet si poetae manum revocaro et, abactis molestis avibus, scriptum fuisse contendero pro vitiosis ΕΚΤΩΝ ΟΡΝΕΩΝ, deleto articulo: €ΞΕΡΙΝΥΩΝ:

[blocks in formation]

τὸν ἔποφ ̓, ὃς ὄρνις ἐγένετ' ἐξ Ἐρινύων.

I. e. Tereum, upupam, qui avis factus est a Furiis; quem Furiae fecerunt avem; qui prae furore in avem est conversus. Nam converti in avem Alice dicitur γίγνεσθαι ὄρνιν.

Vesp 49. de Theoro:

ἄνθρωπος ὢν εἶτ ̓ ἐγένετ ̓ ἐξαίφνης κόραξ.

Omnino enim tenendum Graecis verbum yiyverba esse pro passivo verbo ποιεῖν sive πράττειν. Hinc Herodot. I, 1. τὰ γενόμενα ἐξ ἀνθρώπων. Seriores demum usurpant vocabula μεταKoppоuv et pεтapóppwois. Lucian. Asin. 11. Halc. 1. de salt. 57. Athen. VIII. 334. C.

Nec aliter rem repraesentasse credibile est Sophoclem in Tereo. vid. Av. v. 100 et 281. ibiq. Schol. Talia veteres Taïs 'Epivo tribuere solebant. Eurip. Orest. 231. Virg. Aen. III. 331: Scelerum Furiis agitatus Orestes. Plenae exemplorum Tragicorum fabulae: ita quidem ut iocans Aristophanes Plut. 425. de Penia dicentem faciat Blepsidemum :

ἴσως Ἐρινύς ἐστιν ἐκ τραγῳδίας.

Erinyes autem nihil aliud sunt nisi furor, dementia, furiala mens, e mala conscientia orla.

Ceterum, quoniam yiyvɛola passivam significationem habet, praepositio ex, cum genitivo iuncta, causam, originem, auctorem significat. Iam Homerus de Niobe in saxum conversa. II. 24, 616:

ἔνθα (ἐν Σιπύλῳ), λίθος περ ἐοῦσα, θεῶν ἐκ κήδεα πέσσει. Aeschyl. Prom. 506 :

πᾶσαι τέχναι βροτοῖσιν ἐκ Προμηθέως.

Choeph. 926:

ή κάρτα μάντις οὐξ ὀνειράτων φόβος. Eurip. Phoen. 933:

ἐκ τοῦ δ ̓ ἐμοὶ τόδ ̓ ἦλθε καὶ τέκνῳ κακόν et mox v. 938. Menoeceus immolandus dicitur παλαιῶν ̓́Αρεος ἐκ μηνιμάτων.

Med. 1281:

Ἰνὼ μανεῖσαν ἐκ θεῶν.

Scholia ad h. 1. in alia omnia abeunt. Nec mirum. Scholiastae enim locum integrum non viderunt, utpote iam mature depravatum.

ν. 39. οἱ μὲν γὰρ οὖν τέττιγες ἕνα μῆν ἢ δύο

ἐπὶ τῶν κραδῶν ᾄδουσιν· ̓Αθηναῖοι δ ̓ ἀεὶ

ἐπὶ τῶν δικῶν ᾄδουσι πάντα τὸν βίον.

Αιδειν ἐπὶ τῶν κραδῶν recte dicitur: ᾄδειν ἐπὶ τῶν δικῶν non item. Periisse iocum puto et poetam non dedisse ΔΙΚΩΝ sed ΞΥΛΩΝ, quo revocalo redit iocus. Hesych. ξύλον· πρῶτον βάθρον τὸ ἐν τῇ προεδρίᾳ καὶ τῇ ἐκκλησίᾳ καὶ τῷ δικαστηρίῳ. Aristoph. Vesp. 89 :

ἐρᾷ τε τούτου, τοῦ δικάζειν, καὶ στένει,

ἢν μὴ ἐπὶ τοῦ πρώτου καθέζηται ξύλου.

Conf. Schol ad h. 1. Inest lepidus iocus et parallelismus vocabulis ἐπὶ τῶν κραδῶν εἰ ἐπὶ τῶν ξύλων. Utrumque enim et lignum significat. Hoc vero non tantum lignum, sed et subsellium, cui insidebant οἱ δικασταί. De gallo gallinaceo Nub. 1451. κἀπὶ ξύλου καθεύδεις. Ibid. 208.

ἐπεὶ δικαστὰς οὐχ ὁρῶ καθημένους;

sc. ἐπὶ τῶν ξύλων.

v. 1108. εἶτα πρὸς τούτοισιν ὥςπερ ἐν ἱεροῖς οἰκήσετε. τὰς γὰρ ὑμῶν οἰκίας ἐρέψομεν πρὸς ἀετόν.

Pro ἀετόν poeta scripsisse videtur ὑετόν, contra pluviam. Templa enim ἐρέφειν solebant, quoniam antiquitus tecto carebant.

Aristoph. Αν. 1237.

Ἶρ. Ω μῶρε, μῶρε, μὴ θεῶν κίνει φρένας
δεινάς, ὅπως μή σοι γένος πανώλεθρος

Διὸς μακέλλῃ πᾶν ἀναστρέψει Δίκη

[ocr errors]

λιγνὺς δὲ σῶμα καὶ δόμων περιπτυχὰς

καταιθαλώσῃ σου Λικυμνίαις βολαῖς.

Quaenam sint istae Λικύμνιαι βολαί non assequor, nec quemquam facile intellecturum credo. Scholiastarum explicationes tantopere discrepant et fluctuant, ut nihil inde certi colligi possit. Poeta scripsisse videtur:

καταιθαλώσῃ σου βολαῖσι Λημνίαις.

Quibus significatur ὁ Διὸς κεραυνός in insula Lemno a Vulcano cudi solitus. Soph. Philoct. 974 :

ὦ Λημνία χθών, καὶ τὸ παγκρατὲς σέλας

Ἡφαιστότευκτον κτἑ.

Eurip. Troad. 92:

κεραυνίους βολάς

λαβοῦσα πατρὸς ἐκ χερῶν κτέ.

Sic et in Anacreonteis XLV poeta Vulcanum Amorum s. Cupidinum sagittas fabricantem facit:

παρὰ Λημνίαις καμίνοις

τὰ βέλη τὰ τῶν ἐρώτων

ἐποίει λαβὼν σίδηρον κτέ.

Λήμνιον πῦρ memoratur Lysistr. 299.

v. 1729. Ἥρα ποτ ̓ Ολυμπίᾳ

τῶν ἠλιβάτων θρόνων

ἄρχοντα θεοῖς μέγαν

Μοῖραι ξυνεκοίμισαν

τοιῷδ ̓ ὑμεναίῳ.

Purgavit locum et plerasque maculas abstersit Dawes. Misc. Crit. p. 246. Remanere tamen etiam nunc videtur, quo offenduntur, quibus sermonis sinceritas et concinnitas cordi est. Scripsisse suspicor Aristophanem :

Ἥρᾳ ποτ' Ὀλυμπίᾳ

τὸν ἠλιβάτων θρόνων

ἄρχοντα θεοῖς μέγαν κτέ.

Contrario modo corruptus est v. 1265.

« PreviousContinue »