Page images
PDF
EPUB

τὸν σῖτον et similia omnia, et καρπῶν vel σίτου συγκομιδή in tali re usitata esse quis tandem docendus est?

In § 20. ἐν τοῖς πλουσιωτάτοις λεγόμενόν σε ἐπιτάμεθα corrige καταλεγόμενον, quod pro αριθμούμενον rectissime dici potest, λεγόμενον non item.

In S 22. locus est miserum in modum corruptus et interpolatus, ubi hoc solum satis intelligo ἀπολογεῖσθαι μέν ex praecedentibus οὐ γὰρ δοκῶ σοι esse suspensum et pro αὐτὰ ταῦτα διατελεῖν μελετῶν corrigendum esse αὐτὰ ταῦτα διὰ τέλους μελετῶν, sed posterior pars orationis bimembris ἀπολογεῖσθαι μέν κατηγορεῖν δέ tam male mulcata est ut de restituenda vera lectione desperandum esse mihi videatur. Nihil sani extundi posse ex vulgata scriptura κατηγορεῖν δὲ οὐ δοκῶ εὖ δὲ ποιοῦντας οὐδένα, etiam si caetera recte habere et commode composita esse viderentur, satis est perspicuum. Inilio S 24. excidisse complura dudum viri docti sense

σοι

runt.

In cap. XII. 2. satis superque est Socratem dicere φυλάττει γὰρ ἰσχυρῶς μὴ ἀποβάλῃς τὴν ἐπωνυμίαν, et utrum Xenophontis potius an scioli cuiusdam sit additamentum [τὸ ἀνὴρ καλὸς καὶ γαθὸς κεκλῆσθαι], imprimis post ea quae modo Ischomachus dio xerat XI. 21, cuilibet lubens iudicium permitto. Aliud vitii genus est in iis quae continuo sequuntur: πολλῶν σοι ἴσως ὄν των ἐπιμελείας δεομένων, ubi supplendum est ὄντων (τῶν) ἔπι· μελείας δεομένων.

Interpolatum est in § 10 [τὸ ἐπιμελῆ ποιῆσαι], refertur enim τοῦτο ad praecedentia ἐπιμέλεσθαι διδάσκω, et poterat ad διδακτὸν εἶναι suppleri (quamquam frigide et pueriliter) τὸ ἐπιμελῆ εἶναι, sed minime τὸ ἐπιμελῆ ποιῆσαι.

In § 12 αδύνατοί εἰσιν ἐπιμελεῖς ἔσεσθαι refingendum est in ἀδύνατοί εἰσιν ἐπιμέλεσθαι, quoniam δυνατός εἰμι, οἷός τέ εἰμι οἱ ἀδύνατος εἰμι futurum respuunt et praesens postulant vel aoristum. Vitium unde natum sit mihi videor perspicere. Supra veterem et genuinam formam ἐπιμέλεσθαι, qua sola Xenophontem usum esse Dindorfio (ad Cyrop. I. 1. 10) concedo, adscriptum est εισ, ut ἐπιμελεῖσθαι restitueretur, sed corrector sic erravit, ut vides. Praeterea articulus supplendus in sqq.

οὔτε γὰρ ἂν αὐτὸς δύναιτο (ὅ) καθεύδων τὰ δέοντα ποιεῖν οὔτε ἄλλους παρέχεσθαι.

In cap. XIII. 2. inepte abundant verba ἄνευ τούτων in his: εἰ δὲ μὴ, τί μᾶλλον ἐπιτρόπου [ἄνευ τούτων] ὄφελος κτέ.

In § 9 ἡ δοκοῦσα θηριώδης παιδεία εἶναι πάνυ ἐςὶν ἐπαγωγὸς πρὸς τὸ πείθεσθαι [διδάσκειν], quomodo, quaeso, διδάσκειν retineri poterit ab eo qui quid sit ἐπαγωγός salis intelligat? In fine S scripserim πόλλ ̓ ἂν ἀνύτοις παρ' αὐτῶν pro πολλὰ ἀνύ

τοις.

In cap. XIV. 2. Ναὶ μά Δία — τοῦ τε ἀπέχεσθαι τῶν δεσπο σύνων καὶ μὴ κλέπτειν, corrige τοῦ γε ἀπέχεσθαι, notissimo more dictum. Si Te retinebis duas res diversas esse oportebit τό τε ἀπέχεσθαι τῶν δεσποσύνων καὶ τὸ μὴ κλέπτειν.

In S 2 cur pro ὑπακούοντας τῆς διδασκαλίας ταύτης rescribendum esse videatur ἐπακούοντας facile colligi potest ex iis, quae supra de utriusque verbi discrimine et in libris confusione annotavimus.

In § 4 resecanda est importuna copula in verbis: τὰ μὲν [καὶ] ἐκ τῶν Δράκοντος νόμων, τὰ δὲ καὶ ἐκ τῶν Σόλωνος λαμβάνων κτέ.

In § 7. εὖ μάλα ἐπιμένουσι τῷ μὴ ἀδικεῖν equidem ἐμμέν νουσι requiro.

Sine ulla controversia corruptum est κτήσῃ in cap. XV. 1. ἔτι δὲ πρὸς τούτοις ἐπιςήμην κτήσῃ αὐτῷ κτέ. Sententia enim postulat imperliveris aut huiusmodi quid, et ridicule quod quis alteri dederit, id illi κτήσασθαι dicitur: sed quid tandem in ΚΤΗΣΗΙ lateat adhuc frustra quaero. Post pauca pro d τε — ἀποδεικνύων acutissime Dindorfius ἥδηται ἀποδεικνύων emendavil.

Putidissimum emblema lectores ludificatur in § 3. ei dè μn, οὐδὲ τῆς ἐπιμελείας ἔφησθα ὄφελος οὐδὲν γίγνεσθαι [εἰ μή τις ἐπίσαιτο ἃ δεῖ καὶ ὡς δεῖ ποιεῖν.]

Pessime repetita negandi particula est XV. 10 οὐχ ὥσπερ τὰς ἄλλας τέχνας κατατριβῆναι δεῖ μανθάνοντας [οὐχ] οὕτω καὶ ἡ γεωργία δύσκολός ἐτι μαθεῖν, ecquis est qui retineri posse alterum og arbitretur? In eadem § excidit pronomen in verbis: οἴομαι δὲ πάνυ καὶ λεληθέναι πολλὰ σεαυτὸν ἐπιςάμενον αὐτῆς. Recta oratio est: πολλὰ τῆς γεωργίας λέληθας σεαυτὸν ἐπιςά

μενος, ut in cap. XVIII. 9. ταῦτα τοίνυν ἐλελήθειν ἐμαυτὸν ἐπισάμενος, itaque corrigendum est οἴομαι δὲ — καὶ λεληθέναι (σε) πολλὰ σεαυτὸν ἐπιςάμενον.

In cap. XVI. 7. e libris revocanda est vetus et proba lectio ἀνεμνήσθην τοὺς ἁλιέας ὅτι – οὐκ ὀκνοῦσιν ἀποφαίνεσθαι περὶ τῆς γῆς. Correctoris est nescio cuius ἀνεμνήσθην τὸ τῶν ἁλιέων, qui non satis animadvertit Atticos in illa frequenti traiectione accusativum praemittere solere, etiam ubi verbum quod antecedit accusativum non regit.

In § 12 Schneidero obtemperatum oportuit pa inserenti: κινδυνεύει (ἄρα) ἔαρος εἶναι τούτου τοῦ ἔργου ἀρκτέον. Vide quae supra de ea re annotavimus ad Hieronem.

In cap. XVIII. 1. πότερα οὖν τέμνεις inepte legitur quum τεμεῖς appareat esse legendum. Saepe sic errari solere in verbis liquidatis subinde ostendimus: saepius in TÉμva sic esse erratum animadverti. Quis in Plutarchi vita Thesei cap. XII. κρεῶν παρακειμένων σπασάμενος τὴν μάχαιραν ὡς ταῦτα τέμνων ἐδείκνυεν ἐκείνῳ, quis, inquam, non videt ὡς ταῦτα τεμῶν esse restituendum?

Ibid. S 5 δῆλον ὅτι μάλιςα ὁμαλίζοιεν ἂν τὸ δεινὸν καὶ τά χιςα ἀνύτοιεν, recepta Ruhnkenii correctione (ex Epistola Critica II. p. 180) τὸν δῖνον pro τὸ δεινόν legerim μάλις' ἂν ὁμαλίζοιεν τὸν δῖνον καὶ τάχις ̓ ἂν ἀνύτοιεν. In Codicibus antiquioribus et apud Grammaticos de more EI pro I longo scribitur, unde δεῖνος et δείνησις et similia saepe leguntur, quae non magis ferenda sunt quam τειμή aut νείκη aut κεινεῖν, Κεινέας, βεινεῖν, κρειός, alia. Scalet talibus Hesychius, apud quem Δεῖναι scribitur et Δείνησις, Δείνας, Δείνη et Δεινεύειν et Δεῖνος, Δείνησις, Δεινήεντα, Δεινωτοῖς et mox Δειφώμενος, Δειφῶν, et peius eliam in i correpto Δεικεῖν: ἀφεῖναι, ῥῖψαι pro Δικεῖν. Eiusmodi sunt apud eundem Εἴδη, Εἰδίω, Εἴετο (pro ἵετο), Εἰθύ, Εἰθύφαλλον, Εἶκεν (pro ἧκεν), Ελλαδόν et Ελλάς, Εἰλιγγιᾶν, Εἰλύς et Εἰλύσω: ἐν ἰλύϊ κρύψω, Εἶνες, Εἶπος, Εἴρη (pro Ιρις) et Εἶρος: πτωχός, aliaque innumera, quorum similia etiam nunc in Editionibus emendatissimis circumferuntur, ut εἰλύσω apud Homerum Iliad. Φ. 318:

κείσετ ̓ ὑπ ̓ ἰλύος κεκαλυμμένα· καδ δέ μιν αὐτόν
εἰλύσω,

ubi λύσω rescribendum, namque ιλύς et κατιλύω Graeca sunt, recteque in Oeconomico XVII. 12 scribitur adog ÉTIXUbelons et mox § 13 τ xatıλvbévti, quod intactum evasisse miror. Magna est ubique talium copia nec mirum adeo veterem scripturam ΤΟΝ ΔΕΙΝΟΝ (τὸν δῖνον) in τὸ δεινόν abiisse.

Quam saepe vitiosae scripturae sic natae in emendatissimis editionibus haereant iuvat paucis exemplis demonstrare ex Pausaniae Tερnoε sumtis, quam Parisiis edidit L. Dindorfius. Videbis ibi scriptum esse p. 396 et 397 passim 'Apelova, p. 401, 45 νειφόμενος, p. 454, 27 νείφειν, et p. 145, 54 ̓Απόλλωνος 'Axpeita Bwμós, et p. 158, 31 Onpeitav et saepius. Recte 'Axpiras et 'Axpirav scribitur p. 224, 20 et 24. Nempe quidquid Graece exit in -άrs et -úrus et -irns producit penultimam, ut et faemininae formae in -ãτis et -~TIs et -ītis confirmant et omnium perpetuus usus, ut in Τεγεάτης, Τεγεάτις, Σπαρτιάτης, πρεσβύτης, πολίτης, μαργαρίτης, μακαρίτης, aliisque sexcentis, quae more vetusto per & scribebantur ut TEIMH, NEIKAN. Sed quemadmodum non sic, sed Tiμý et vixãv hodie scribimus, sic AΡΕΙΩΝ ̓Αρίων scribendum est, et ΝΕΙΦΩ νίφω, el AKPEITA 'Axpira, et similiter in similibus.

Sequior forma ἐκ τῆς τῶν ἰδιωτῶν συνηθείας irrepsit in XVIII. 8. ÉTεidàv dè xaláρns pro xalýens, quod sine mora reponendum. Admonuit de isto aequalium errore Moeris p. 157, admonuit Phrynichus p. 24., qui tria vulgatissima popularium vitia notans de toto hoc genere praecepit. Plurima Lobeck. ad h. 1. conquisivit sed ut nihil certi constitueret. Dominatur in his quoque usus sed scribarum vitio formae diversorum temporum et locorum inter se confusae fallunt impediuntque eos, qui quae fuerint olim certae loquendi leges definire cupiunt. Certum est verba in -paiva et aiva omnia apud Atticos in aoristo a productum habere: ipsum ῥαίνω habet ἔρρανα, ῥᾶναι, ῥά. vas, ut in fragmento incerti Tragici Athen. p. 48. A.

ἀλλὰ ξενῶνας οἶγε καὶ ῥᾶνον δόμους,

sic et xpalva expava, ut in Euripidis Hippolyto 1266 τåμà un χρᾶναι λέχη, et sic περᾶναι, εὐφρᾶναι, δυσχερῶναι, aliaque multa dicebant. Certum est verba in alv omnia apud Atticos eandem rationem sequi, ut in ἐχλίανα, ἐπίανα, ἐμίανα, ἠγρίανα, aliis; Ionica sunt ἐχλίηνα, ἐμίηνα, ut ἰήνας, ἐδίηνα,

alia. In caeteris compertum est Atticos a producto usos esse in κερδάναι, κοιλᾶναι, πεπᾶναι et λευκᾶναι. Οργᾶναι habet semel Sophocles, laxvava semel Aristophanes. Praeterea aipa αἴρω habere ἆραι et ἅλλομαι ἅλασθαι nescit nemo, nisi quod scribae solent antiquis formis ἅλασθαι et ἁλάμενος de suo substituere vitiosas ἁλέσθαι et ἁλόμενος. In reliquis omnibus veteres omnes η ponere solent, ut in ἐσήμηνα, ἐθέρμηνα, ἐρρύπηνα, ἐκάOnpa cett., in quibus Graeculi vitiose a solebant ponere écýμava dicentes et θερμᾶναι, ῥυπᾶναι, καθᾶραι. Hinc factum est ut passim scripta veterum his mendis inficerentur, quod ubi satis erit compertum quidquid ubique formarum istiusmodi apud Veteres deprehenditur erit nobis ad antiquam loquendi consuetudinem revocandum. Ubicumque xalapaι legitur aut ipava aut similia vitium tenemus manifestum certa correctione sanandum. Videbis ut quaeque forma vitiosa apud sequiores esset tritissima, ita eam in libris saepissime antiquae formae substitui. Sic ἐσήμανα pro ἐσήμηνα passim irrepsit, sed solent in ea re librarii ab Editoribus castigari. In ἐκάθαρα, καθᾶραι, καθάρας et sim. saepe fraus commissa impune est et vitiosae lectiones propter Codicum fidem scilicet retinentur et haerent. Multos multorum locos ubi xalapaι legatur collegit Lobeck., quorum equidem Diodorum Siculum et Dionysium Halic. aliosque eiusdem farinae scriptores, quorum oratio multis nominibus vitiosa est, nihil curo nec moror. Eorum autem, qui ante tempora Macedonica nati sunt, neminem istis formis usum esse umquam satis apud me constat: itaque sicubi apud illos ista compareant scribis impulanda esse et emendanda censeo. Attulit e veteribus et probatis scriptoribus nonnulla Lobeckius, sed ut fieri solet, si quis corruptis testibus in mala causa utitur, non sunt satis firmi et facile destruuntur. Frustra ad testimonium dicendum producitur Xenophon, cui in Anabasi V. 7. 30. ex tribus optimis libris xapa tandem est restitutum. Frustra Plato, in Legum libro V. p. 735 B., cui Astius certa emendatione reddidit οὐκ ἄλλως μήποτε ἐπιχειρήσει θεραπεύειν ἢ πρῶτον μὲν τὸν ἑκάσῳ προσήκοντα καθαρμὸν καθαρεῖ pro lectione librorum xaláρn et xabaion. Praeterea Dinarchi locum attulit, cui reddendum in Orat. II. 5. xxαlýрαтE P - την δωροδοκίαν ἐκ τῆς πόλεως pro ἐκκαθάρατε. Quod denique scribit de Theo

« PreviousContinue »