Page images
PDF
EPUB

VARIAE LECTIONES.

SCRIPSIT C. G. COBET.

(Continuantur e VII. pag. 96).

In Oecon. VII. 29. δεῖ ἡμᾶς — πειρᾶσθαι ὅπως ὡς βέλτιςα τὰ προσήκοντα ἑκατέρῳ ἡμῶν διαπράττεσθαι, vix opus est me dicere quid de eorum opinione sentiam qui istam loci compositionem bene Graecam et sanam esse locis quibusdam Diodori Siculi miselli scriptoris demonstrare satagunt. Facillimum factu est όπως delere. Sed unde tandem natum esse putemus ? Dicam quid mihi venerit in mentem. Ut compluscula leguntur in Oeconomico vocabula Ionica et alia quae infra indicabimus et ἐργατῆρες (V. 15 et alibi), ἐδάσατο (VII. 25 sq.), ἀξιοεργοί (VII. 34) et φάους pro φωτός (ΙΧ. 3), sic h. 1. Xenophontem ὅπως βέλτισα eodem sensu posuisse suspicor, quo Theognidem ὅπως ὤκιςα in notissimo versu:

Φύντα δ ̓ ὅπως ὤκιςα πύλας ̓Αΐδαο περῆσαι,

et similia alii. Deinde quum nescio quis ad ὅπως βέλτιςα adscriptos usum Atticum et communem notasset ex dittographia vulgata lectio nata est.

Insigne additamentum impudenter a sciolo Xenophonti affictum inquinat locum VIII. 17. πάνυ ἂν ἡμῶν εἴη βλακικὸν εἰ οἱ μὲν ἐν τοῖς πλοίοις — εὑρίσκουσι τὸ δέον λαμβάνειν, ἡμεῖς δὲ [εἰ] μὴ εὑρήσομεν καλὴν καὶ εὐεύρετον χώραν ἑκάςοις αὐτῶν [πῶς οὐκ ἂν πολλὴ ἡμῶν ἀσυνεσία εἴη;]. Postquam pervulgato errore εi repetitum est, videbatur apodosis desiderari. Supervenit igitur aliquis qui quod abesse putabat de suo addidit.

In cap. ΙΧ. 2. τί δὲ, εἰ μὴ τῆς οἰκίας τὴν δύναμιν ἔδοξέ μοι

πρῶτον ἐπιδεῖξαι αὐτῇ, inserta vocula scribendum esse censeo : εἰ μὴ τῆς οἰκίας τὴν δύναμίν (γ) ἔδοξέ μοι κτέ. Compara IX. 1. τί δὲ, εἰ μὴ ὑπισχνεῖτό γε ἐπιμελήσεσθαι, el IX. 18. τί δέ, ἔφη, εἰ μὴ εἶπέ γέ μοι, et eadem opera restitue X. 8. τί δέ, ἔφη, εἰ μὴ τοῦ λοιποῦ (γε) τοιοῦτον οὐδὲν ἐπραγματεύσατο, in talibus enim yɛ a scribis aliquoties omittitur, Athenienses non omittebant, cuius rei multa apud Aristophanem exempla sunt, ubi nulla syllaba impune potest abesse. Legitur in Equitt. 186.

[ocr errors]

μῶν ἐκ καλῶν εἰ κἀγαθῶν; Β. μὰ τοὺς θεούς,

εἰ μὴ ἐκ πονηρῶν γε.

et in Thesmoph. 898.

αὕτη Θεονόη Πρωτέως. Β. μὰ τω θεώ,
εἰ μὴ Κρίτυλλά γ' ̓Αντιθέου Γαργηττόθεν.

et in Lysistr. 943.

οὐχ ἡδὺ τὸ μύρον, μὰ τὸν ̓Απόλλω, τουτογὶ,
εἰ μὴ διατριπτικόν γε κοὐκ ὄζον γάμων.

et in Avibus 1680, ubi sine sensu editur :

μὰ τὸν Δί', οὐχ οὗτός γε παραδοῦναι λέγει,

εἰ μὴ βαδίζειν ὥσπερ οἱ χελιδόνες,

restituta hac ipsa loquendi forma corrigendum esse censeo: εἰ μὴ βαΰζει γ', ὥσπερ οἱ χελιδόνες.

Idem dicendi genus occurrit in Aristophanis fragmento: εἰ μὴ Προμηθεύς γ ̓ εἰμὶ, τἄλλα ψεύδομαι.

et in Cyropaedia I. iv. 15. τί δέ, ἔφη, εἰ μὴ μαςιγώσας αὐτόν γε — ἔπειτα ἐξ ἀρχῆς πάλιν αὐτῷ χρῶμαι, et paucis quibusdam aliorum locis.

Atticorum aures in talibus tam fastidiosae sunt et loquendi usus tam constans, ut si quid omiseris, si quid transposueris, statim oratio non satis integra et sana et Attica videatur esse. Dabo rei simillimae aliud exemplum. Atticorum proprium est ita dicere, ut Euripides in Medea dixit vs. 911.

οὐκ οἶδ ̓ ἂν εἰ πείσαιμι. πειρᾶσθαι δὲ χρή.

et in Alcestide vs. 49.

λαβὼν ἔθ', οὐ γὰρ οἶδ ̓ ἂν εἰ πείσαιμί σε.

Locos similes collegit primus Matthiae Gramm. Gr. § 598. C, quorum rationem explicuit Elmsleius ad Eurip. Med. 911. Addidit nonnulla Stallbaumius ad Platonis Tim. p. 26 B. et Din

dorfius ad Cyropaed. V. iv. 12. sed nemo horum perspexit in multis locis eam loquendi formam non satis 'ATTIXIS! scriptam esse. In Aristophanis Avibus vs. 1018. in Codicibus Ravennate et Veneto scriptum est:

ὑπάγοιμι τἆρ ̓ ἄν. Β. νή Δί', ὡς οὐκ οἶδ ̓ ἄρ ̓ εἰ

φθαίης ἄν. ἐπίκεινται γὰρ ἐγγὺς αὑται.

unde alii οὐκ οἶδά γ ̓ εἰ φθαίης ἂν effinxerunt, sed emendandum est οὐκ οἶδ ̓ ἂν εἰ φθαίης ἔτ ̓, ἐπίκεινται γάρ κτέ. Inserebant enim voculam inter olda et si mediam, quod quum scioli mirarentur dabant de suo alia omnia. In Cyropaedia V. iv. 12. vera scriptura in plerisque libris est haec: οὐκ οἶδ ̓ ἂν εἰ ἐκτησάμην παῖδα τοιοῦτον περὶ ἐμέ, in uno legitur: οὐκ οἶδα εἰ ἐκτησάμην παϊδά ποτ ̓ ἄν, ubi tenemus interpolatorem, cui nemo habebit fidem. Felicius fraus istiusmodi correctori cessit in Platonis Timaeo p. 26 B. ubi Codices consentiunt in scriptura: ἐγὼ γὰρ ἃ μὲν χθὲς ἤκουσα οὐκ ἂν οἶδ ̓ εἰ δυναίμην ἅπαντα ἐν μνήμῃ πάλιν λαβεῖν, sed Plato ipse non dubito quin scripserit: οὐκ οἶδ ̓ ἂν εἰ δυναίμην, et verisimillimum mihi videtur in Cyropaed. I. vi. 41. οὐκ οἶδ ̓ ἔγωγε εἴ τινα λίποις ἂν τῶν πολεμίων scribas de more voculam ἂν transposuisse et rescribi oportere: οὐκ οἶδ ̓ ἂν ἔγωγε εἴ τινα λίποις τῶν πολεμίων. Quod his exemplis addidit Stallbaumius ex Demosthene de F. L. p. 441, 21. οὐδ ̓ ἂν εἷς, εὖ οἶδ' ὅτι, φήσειεν, nil facit ad rem, ut vides. Duo tantum mihi praeter haec per multos annos sedulo investiganti inter legendum occurrerunt, alterum apud Xenoph. Memor. I. II. 5. ubi lege as oux oid' ἂν εἴ τις οὕτως ὀλίγα ἐργάζοιτο, pro οἶδ ̓ εἴ τις οὕτως ἄν, alterum apud Demosthenem p. 1105, 20: ἐγὼ γὰρ αὐτὸς οὐκ ἂν οἶδ' ὅ τι ἄλλο εἶχον ψηφίσασθαι, ubi Oratorem non sic scripsisse arbitror, sed ut populares solebant omnes: οὐκ οἶδ ̓ ἂν ὅ τι ἄλλο εἶχον ψηφίσασθαι.

Quod legitur ΙΧ. 4. χειμῶνος μὲν εὐήλιος τοῦ δὲ θέρους εὔσκιος alit tralaticium vitium : pro ενήλιος reponendum est εὔειλος. Dicebant Athenienses εἵλη, εὔειλος, πρόσειλος et ἄειλος, Graeculi postquam haec omnia olim situ et oblivione sepulta essent de suo εὐήλιος, προσηλος, προσήλιος, εὔελος similiaque substituebant: vide Dawesium in Miscell. Crit. p. 272 sq. (p. 482. Kidd.).

Interpretamentum adhaesit IX. 6. ἐπεὶ δὲ ταῦτα διήλθομεν οὕτω δὴ [ἤδη] κατὰ φυλὰς διεκρίνομεν τὰ ἔπιπλα, indicasse satis est. Simillimus locus legitur XI. 8. ἐπεὶ γὰρ καταμεμα θηκέναι δοκῶ οὕτω δὴ ἐγὼ ἄρχομαι μὲν τοὺς θεοὺς θεραπεύειν

κτέ.

Ibid. S 10. pro ξενοδοχίας emendandum esse ξενοδοχίας supra ostendimus. Veteres non aliter quam ξενοδόκος, ξενοδοκεῖν et ξενοδοκία dicebant, ut δωροδόκος, δωροδοκία et δωροδοκεῖν, et similiter in omnibus vocabulis ex δέχομαι compositis, in quibus primitiva verbi significatio servata est capiendi, accipiendi et recipiendi, ut in ἀχυροδόκη in Oecon. XVIII. 7. In caeteris x ponitur, ut in ἀποδοχή, διαδοχή, διάδοχος aliisque, quae non sunt perinde antiqua.

In § 11. καὶ τὸ προνοεῖν μή τι κακὸν λάβῃ παρ' ἡμῶν ἀμε· λοῦσα, cave credas perinde esse dicere κακόν τι λαβεῖν παρ' ἡμῶν εἰ ὑφ ̓ ἡμῶν. Quid intersit optime monstrabit locus Platonis in libro III. de Rep. p. 406 D. παρὰ τοῦ ἰατροῦ φάρ μακον πιών, quod ita dicitur ut medicus non dedisse id, sed dari iussisse intelligatur, et sic παρ' ἡμῶν idem ferme est atque ἡμῶν κελευόντων, nostro iussu.

In § 15. καὶ αὐτὴν δὲ ἐν αὐτῇ τῇ χώρᾳ κατετάττομεν, lege ἐν ταύτῃ τῇ χώρᾳ. Ionicum plane est quod in eadem S legitur τιμιωτέρους τιθέντες τοὺς δικαίους τῶν ἀδίκων pro διὰ πλείονος τιμῆς ἄγοντες, ut loquebantur Attici. Eiusdemnodi est XIII. 10. τοῖς ἐργαςῆρσι pro ἐργάταις, et alia quaedam, quae supra indicavimus.

In cap. X. S 5. εἰ μήτε ἀποκρυπτοίμην [τι] τῶν ὄντων μηδέν, ut sana sit oratio Terit expungendum.

In § 8. ἢ ὑπὸ λουτροῦ [ἀληθινῶς] κατωπτεύθησαν, me quoque ut Schneiderum offendit ἀληθινῶς ineptissime additum. Suspicor nescio quem, cui loci sententia vehementer probaretur, adscripsisse in margine.

In cap. XI. 4. absurda lectio τοῦ ἐπηλύτου in verbis ἀπαντήσας τῷ Νικίου τοῦ ἐπηλύτου ἵππῳ quid tandem in sese absconderet diu et multum quaesivi. Cuius is equus esset nihil faciebat ad rem: itaque nomen domini addi commode non potuit nisi si nobilissimi et ditissimi civis fuit, ex cuius mentione splendoris cuiusdam et magnificentiae exspectatio nasce

* * *

H

retur. Quis igitur alius is esse potuit quam Nicias ille nobilitate generis pariter et ingentibus divitiis inter omnes conspicuus? Quid igitur est reponendum ? Nempe Νικίου τοῦ Νι κηράτου (Memor. II. v. 2), quae scriptura quum in vetusto libro situ et madore corrupto vix oculis cerneretur, et ΤΟΥ tantum clare superesset, stulta correctorum natio vocabulum bene Graecum reperit, in quo illae litterulae apparerent. In cap. XI. S 9. receptum oportuit καὶ τὴν πόλιν μηδὲν (τὸ) κατ' ἐμὲ χρήμασιν ἀκόσμητον εἶναι, verissime enim Weiskius Tò inseruit. Vitium non dissimile in Demosthene commissum fuit in Orat. L. 18. ubi optimi libri servant: ἵνα μηδὲν ἐλ λείπηται τῷ δήμῳ ὧν προσετάξετε κατ' ἐμέ, μια ὧν προσέταξε pro τὸ κατ ̓ ἐμέ. Apud eundem in Orat. LVII. 2. συμβαίνει δέ μοι τὸ μὲν καθ ̓ ἡμᾶς καὶ τὸ προσήκειν μοι τῆς πόλεως θαρρεῖν, emendandum est καὶ τῷ προσήκειν μοι τῆς πόλεως. Vides cur τῷ in τό abierit.

In § 11. necessaria praepositio excidit in verbis: τῆς δὲ χρηματίσεως καὶ μετὰ ταῦτα ἀρκέσει ἀκούειν et sic scribendum est: τῆς δὲ χρηματίσεως (πέρι) κτέ. Admonent une haec loci corrupti apud Dionysium Halic. A. R. II. 44. ubi editur συμβάσεως δὲ περὶ τοῦ διαλέγεσθαι οὐχ ἑαυτοῖς ἁρμόττειν ὑπε λάμβανον, optimus Codex Vaticanus περὶ τὸ διαλέγεσθαι exhibet, sed utraque lectio e futili correctiuncula nata est, quum in antiquis libris sine articulo ΠΕΡΙΔΙΑΛΕΓΕΣΘΑΙ esset scriptum: nempe Dionysius dederat: συμβάσεως δὲ πέρι διαλέγει σθαι κτέ.

Aperte vitiosum est επισχύειν pro ἰσχὺν προστιθέναι positum in § 15. καὶ φίλους ἐπωφελεῖν καὶ πόλιν ἐπισχύειν. Interpolatum locum esse suspicor et veterem lacunam male a sciolo expletam.

In S 16. pro νειοποιοῦντες emendandum esse arbitror νειὸν ποιοῦντες. Peperit vitium scriptura vetus ΝΕΙΟΠΟΙΟΥΝΤΕΣ, in qua tenuem lineolam scribae non satis animadverterunt. Eadem de causa confunduntur ὁδὸν ποιεῖν εἰ ὁδοποιεῖν, πόλεμον ποιεῖν et πολεμοποιεῖν, aliaque similia.

Quod post pauca legitur ἤν τε καρπὸν προσκομίζοντες vitium concepit namque sententia loci et rei natura et dicendi usus συγκομίζοντες requirunt. Συγκομίζειν τοὺς καρπούς, τὰ ὡραῖα,

« PreviousContinue »