Page images
PDF
EPUB

de hoc aut illo. Sed illis abiectis habebimus hic, adverb., i. e. quod ad habitum orationis attinet.

S 201. Formantur autem et verba et sententiae paene innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris; sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis. Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter interdumque factis raro autem etiam pervetustis. In perpetua autem oratione, quum et coniunctionis lenitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, lum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. Ingreditur doctrinam figurarum, quarum, ut Graeci rhetores in σxyμάTwv disciplina, duplex facit genus: conf. Orator § 134 sqq. Ideo media tantum distinctione illa, in perpetua autem oratione, a superioribus segreganda erant. Sed restant alia animadvertenda. Miram certe interpretationem Ellendtius adhibuit his verbis, quod quidem vos etsi facitis. Primum explicat »faciebant id, ut putarent:" aliquanto post dicit, »corrigendum puto quod q. vos esse scitis." Si putandi verbum modo praecederet, ferri quodammodo ista explicatio posset: nunc tamen relativum quod ad totum illum locum de figuris refertur. Aliquanto melior coniectura est, etsi scitis: quamquam non in ea re sciendi verbum usurpare licet; dixisset potius etsi vobis nota sunt, ut loquitur Catulus § 208. Sed prava lectione facitis, obliterata vera est fastiditis, quod dixisse Crassum inde colligi potest, quod ipse supra talia odiosiora, et ineptias, et minutas res appellavit: conf. § 51. 148. 187. — Sequitur, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit illa tria tenere cet. egregium atque mirabile, nisi Si oratoris est, ut ubique, idem est quod, oratoris proprium est, aut munus et officium, alienum hoc est ab hoc loco: corrigendumque oratorium. Supra ad § 26. correxi admirabile. Tum, omissa que coni., legendum interdum factis : et salis erit vetustis. Neque dubito corrigere coniunctionis levita

[ocr errors]

tem. Duobus aliis locis, supra II. 64. et Orator 53. idem confirmatur Codicis auctoritate.

§ 203. In figuris sententiarum ponitur hoc: tum augendi minuendive causa veritatis superlatio atque traiectio. Sed traiectio ad ordinem verborum pertinet: conf. Herenn. IV. 44: ipsamque transgressionem, cuius ea species est, commemorat mox § 207. Delendum credo, atque traiectio.

§ 208. Absoluto illo loco de figuris, haec dicit Crassus: haec enim sunt fere atque horum similia vel plura eliam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent. Nemo sane negabit vel plura etiam esse posse : sed qui mecum agnoscat hoc ipsum significari iam illo fere, et horum similia, inficetum emblema abiiciet. gendum illuminant. Conf. ad Orator. § 128.

Tum corri

§ 211. et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio desiderat. Quoniam modo iam causae capitis et rerum privatarum ponebantur, quae certe iudiciorum sunt, inepte rursus iudicia inculcantur. Tum ex Cod. revocandum sermo, quod de genere dicitur, non sermones. In fine huius loci parendum fuerat Lambino, et omittendum debet videri, quod ne Latinum quidem est, pro considerare, attendere, si passive ponitur.

-

§ 214. Quid fuit in Graccho, quod me puero tanto opere ferretur? Unus Lambinus agnovisse videtur, dici non potuisse tanto opere ferre aliquem: ex reliquorum omnium silentio conficio non admodum hoc displicuisse. Et tamen ferendum non erat. Ille coniecit efferretur. Recte.

§ 215. Legendum esse, et ea si satis in actione efficeret, pro sed ea, concedent, opinor, qui attendent his ipsis confirmari ea quae antecedunt.

216. Omnis enim motus animi suum quemdam [a] natura habet vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et eius omnis vullus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Non perspexisse videntur Editores, initio huius loci motus animi plurali numero dici, ut § 220. init., itaque corrigendum esse omnes

10

habent singularis tum defendi poterat, si, ut in fine huius loci, diceretur suum quisque. Neque hoc attenderunt, vultus quoque in plurali numero dici, sicuti est in his, II. 148, vultus denique perspiciamus omnes, qui sensus animi plerumque indicant : et nihil erat cur, quum voces, non vox, non eodem numero vultus dicerentur. Videntur haec exigui momenti esse; attamen sermonis proprietas servanda est.

$ 220. De gestu una praeceptione absolvit omnes autem hos motus subsequi debet gestus - laterum inflexione hac forti ac virili, ab armis aut etiam a palaestra. Manus autem minus arguta; brachium procerius proiectum ; supplosio pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis. Sed illam comprehensionem corruperunt primum librarii, interposita coni. autem post manus, tum Editores, qui crediderunt novum quid ita inchoari, et postrema illa maxima distinctione a superioribus segregarunt. Quod autem manus minus arguta commendatur, quaeri potest, minus quam quid? Legendum suspicor, manus non nimis argula, sicuti mox § 222. non nimium. Quod olim in Legg. I. 27. conieci, non probari video Feldhuegelio: nunc acquiesco in vulgato.

[ocr errors]

§ 222. Oculi sunt, quorum tum intentione - motus animorum significemus aple cum genere ipso orationis. Legendum aptos aple significare nihili est.

§ 224. De quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quemadmodum voci serviatur; equidem magno opere censeo serviendum. Vitiosum est equidem, cuius h. 1. nulla ratio est : corrigendum cui quidem.

§ 225. De servo quem cum eburneola fistula post se stantem habere solebat Gracchus quum concionaretur: audivi mehercule, inquit Catulus, et saepe sum admiratus hominis quum diligentiam, tum etiam doctrinam et scientiam (226). Ego vero, inquit Crassus, ac doleo quidem illos viros in eam fraudem in re publica esse delapsos. Minus opportunum in his est, ego vero. Tritum est enim istam coni. vel tum usurpari, quum affirmando respondetur ad interrogationem (ut Tusc. II. 26: fuisti in scholis philosophorum? Vero, ac libenter quidem.) vel cum adversandi aut corrigendi significatione poni, sed ita,

[ocr errors]

ut verbum vel addatur, vel ex alterius verbis intelligatur. conf. § 229. Igitur, si Catulus dixisset admiratusne es? recte responderet Crassus ego vero. Sed, quum Catulus nihil aliud, ut puto, admiratus esset, vel potius miratus, praeter illam Gracchi diligentiam, quippe quam quo modo interpretaretur non habebat, cuius ne Iulius quidem rationem intelligebat, ut paullo post dicitur, Crassus eam ex eius doctrina et scientia explicat, itaque corrigit Catuli opinionem. Habebimus, credo, id quod Cicero reliquit, si locum hoc modo legemus: et saepe sum miratus hominis eam diligentiam. Ego vero, inquit Crassus, etiam doctrinam et scientiam: ac doleo quidem

[ocr errors]

§ 229. Fore dicis? inquit: ego vero esse iam iudico. Et adiecto illo dicis facile carebimus: et paullo post legendum, quamobrem recte confidis, pro vides.

I. BAKE.

CHARITONIS LOCI ALIQUOT EMENDATI.

Apud Charitonem in Hirschigii Eroticis p. 416, 20. Tís ἀνὴρ μηνύσειε τὴν ἐκκλησίαν ἐκείνην, ἧς ὁ Ἔρως ἦν ὁ δημαγω γός; corrupta sunt τίς ἀνὴρ μηνύσειε. Abundat viliose ἀνήρ, nam solum ris in tali re recte ponitur. Omissum est vitiose v, namque ut Graece dicatur: Quis eam concionem describat, ut vertit Reiskius, nemo hodie superest qui serio credat av posse omitti. Sed view non est describere, ut opinor. Requiritur tamen hoc ipsum, ut vides. Quomodo autem Graece dicitur describere? Nempe έpnvεúεiv. Itaque vides emendandum esse: τίς ἂν ἑρμηνεύσειε τὴν ἐκκλησίαν ἐκείνην;

τες.

Pag. 417, 11. ἡμεῖς δ ̓ ἐτάθηκεν αὐλείοις θύραις ἐπαγρυπνοῦν·

Attulit hunc locum Ruhnkenius ad Timaeum v. II apaτενεῖς: ἀπολεῖς, ἐπὶ πλέον παρελκύσεις, ut ostenderet ταθῆναι nonnumquam pro τаρатalvaι dictum esse, id quod nec verum est nec simile veri: corrigendum est: eis de αρεтά

θημεν αὐλείοις θύραις ἐπαγρυπνοῦντες. Hoc enim ipso verbo Veteres perinde et sequiores in tali re utebantur aut cum participio coniungentes aut cum dativo, παρατείνεσθαι τῷ λιμῷ vel, ut in Aristophanis fragmento:

παρατέταμαι γὰρ τὰ λιπαρὰ κάπτων.

Nota sunt exempla e Platone collecta ab Ruhnkenio ad Timaei locum, ex quibus unum eximendum est ex Euthydemo p. 505. Β. καὶ τὰ ἄνδρε γελῶντε καὶ κροτοῦντε καὶ χαίροντε ὀλίγου παρετάθησαν. Absurdum enim est credere risu et plausu et gaudio enecari ab sano homine, nedum a Platone, dici potuisse. Reperta olim est vera lectio παρείθησαν, quam viri docti aspernantur quoniam Codicum auxilio aut nullo aut perexiguo nititur. Sed sua ipsius bonitate et ipsa rei natura optime commendatur. Παρείθην el παρεῖμαι nihil aliud significant quam παρελύθην et παραλέλυμαι, et πάρεσις antiquius nomen est τῆς παραλύσεως. Quemadmodum autem γέλωτι ἐκθανεῖν quis dicitur id est λιποψυχῆσαι, sic γελῶν τις dicitur παρεθῆ ναι. Additum ὀλίγου omnem dubitationem eximet ex animo. Ipsum παρατενεῖς apud Platonem alicubi delitescere et aliquando ab sedulo lectore, qui hoc agat, repertum iri arbitror.

Pag. 418, 7. ἡ γυνὴ μηδὲν ἐπινοοῦσα τῶν γεγονότων ἱκέτευεν εἰπεῖν τὴν αἰτίαν τοῦ **. Difficile hercle erat quidquam hujusmodi ἐπινοεῖν. Reiskius: eorum, quae acciderant, prorsus ignara, quasi vero ἐπινοεῖν esset gnarum esse. Emenda μηδὲν ὑπονοοῦσα et supple τὴν αἰτίαν τοῦ (θυμοῦ).

Pag. 421, 16. ὄνομα πορθμίου πειρατήριον συγκροτῶν, lege ὀνόματι πορθμείου, sequens Π duas litterulas τι absorbsit.

Ibid. vs. 44. ἑωράκατε χρυσὸν καὶ ἄργυρον τῆς νεκρᾶς. οὗτος ἡμῶν τῶν ζώντων δικαιότερος γένοιτ' ἄν, repone adverbium δικαιότερον.

αν

Pag. 422, 16. οἴμοι τῶν κακῶν. ζῶσα κατώρυγμαι. Sic plebs loquebatur: rescribe κατορωρυγμαι. Eodem modo p. 425, 26. pro κεκλιμένης τῆς θύρας repone formam Αιticam κεκλημένης, et p. 468, 51. ἐληλέγχθαι pro ἠλέγχθαι.

C. G. C.

« PreviousContinue »