Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

REESE

PROLEGOMENON.

E23

1857 V.I Copy 2 MAIN

Quum Franciscus Petrarca, 1 doctrina et auctoritate ætatis suæ vir facile princeps, quotquot vel litterarum cultu, vel armorum gloria, vel dignitatis et regiæ maiestatis splendore

1 Quamvis in plerisque Codicibus veteribusque editionibus pene omnibus nomen auctoris nostri littera H duabus ultimis interposita scriptum inveniatur, eaque non solum in recto sed et in obliquis eius nominis casibus constanter appareat, nos tamen litteram illam expungendam duximus, ea potissimum ratione ducti, quod in epitaphio ab ipsomet sibi composito et ad eius monumentum Arquadæ adhuc prostante, non solum Petrarca in primo versu inscriptum legatur, sed quod ceu verba illi assonantia in duobus qui sequuntur parce et arce adhibita fuerint:

FRIGIDA FRANCISCI LAPIS HIC TEGIT OSSA PETRARCE:

SUSCIPE VIRGO PARENS ANIMAM, SATE VIRGINE PARCE,
FESSAQUE IAM TERRIS COELI REQUIESCAT IN ARCE.

Ex quo patet Franciscum se non Petrarcha, sed Petrarca nomine vocari vo-
luisse; quidquid in contrarium plerique senserint, et præsertim FORTUNIUS
LICETUS in epistola ad Iac. Phil. Tomasinum edita post Petrarcham redivivum
Patavii, 1601, pag. 249. Et sane, si qua proferatur autographa Francisci
scriptura, quæ nomen eius adiecta aspiratione exhibeat, fasces me libenter
submissurum profiteor. Non ideo tamen victus abeam quod in codicibus et
veteribus editionibus testamentum ipsius ea subscriptione claudatur. Ego
Franciscus Petrarcha scripsi. Etenim si Fortunio Liceto non fuit verisimile
credibileve testamentum a Petrarcha manu propria conscriptum inter eius
opera non religiosissime transcriptum fuisse cum eadem prorsus ortographia
potissimum proprii cognominis, multo mihi magis a veritate absonum videţur
Franciscum posteris de se supremum et marmori ad perpetuam sui memo-
riam inscribendum testimonium ferentem, ut metri consonantiæ indulgeret,
quam facili poterat ratione mutare, ingenuam nominis sui ortographiam cor-
rumpere voluisse. Cæterum nec testamenti autographon aliquis adbuc vidit,
nec mirum cuique esse potest quod a librariis et typographis vetustioris ætatis
latino sermone scribentibus aspiratione adjecta fuerit poetæ nomen usurpa-
tum, quum vernacula etiam lingua nostra exarati sequioris temporis codices
et libri illud eadem ratione scriptum exhibeant, quin tamen eorum auctoritate
ductus quispiam inveniatur qui il Petrarcha pro il Petrarca in italica oratione
nunc scribere velit.

sæculo XIV maxime floruerunt non solum probe noverit, sed et singulari sibi habuerit familiaritate devinctos, cumque et natura ad animi sui sensus aperiendos pronior esset, et Marci Tullii Ciceronis itemque Lucii Annæi Senecæ exempla sectanda sibi proposuisset, multus quidem fuit in epistolis conscribendis, quarum stilum ad veterum elegantiam et simplicitatem primus ipse post latini sermonis corruptionem revocare pro viribus contendit. Hinc factum est ut, eo adhuc vivente, tantum epistolarum eius desiderium inter homines invaluerit, ut iis omni ex parte exquirendis et colligendis doctissimi eius ætatis viri operam impenderent: quod cum nec ipsum Franciscum lateret, librarios domi habuit, qui epistolas suas asservandas describerent. Ea porro fuit in Francisco casuum varietas, rerum magnitudo, amicitiarum et consuetudinum copia, ea peregrinationum itinerumque frequentia, ea tandem vitæ actæ longævitas, ut epistolarum eius numerus prope infinitus evaserit, adeo ut de scriptis suis ordinandis aliquando cogitans, seque circumventum litterarum cumulis et informi papyro obsitum videns primo quidem cœperit impetu cuncta flammis exurere, dein mutato consilio plurima non sine suspirio Vulcano corrigenda tradiderit; pauca, quæ tamen lectori multa, sibi longe nimia viderentur, vivere passus fuerit. (Fam. Præf.) Hæc, ut videtur, anno ætatis suæ LV ipse Socrati nunciabat. Senio deinde confectus iamque morti proximus Francisco Senensi medico se nunquam a scribendo destitisse fatebatur, et quadringentas eoque amplius epistolas magna ex parte non exiguas diversis temporibus ad diversos duobus sat magnis voluminibus se compegisse, mille aliis reiectis, nullam aliam ob causam quam quod eas locus ille non caperet. (Sen. Lib. XVI, 2.) Quod igitur ad has, quas servandas ipse duxit, epistolas attinet, poeticas ab iis quas soluta oratione dictaverat primum seiunxit, easque Barbato Sulmonensi familiari suo inscripsit: alteras vero in diversas classes diversoque nomine distinctas ita distribuit, ut litteras omnes eo usque conscriptas in volumen unicum contraxerit, illudque De rebus familiaribus vocari voluerit: quas exinde scripturus esset, scripsitque revera (vixit enim

[ocr errors]
« PreviousContinue »