Page images
PDF
EPUB

Fumidus atque alte spumis exuberat amnis;
Nec iam se capit unda; volat vapor ater ad auras.
Ergo iter ad regem polluta pace Latinum

Indicit primis iuvenum, et iubet arma parari,
Tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
Se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
Haec ubi dicta dedit, divosque in vota vocavit:
Certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

Hunc decus egregium formae movet atque iuventae;
Hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis.
Arte nova, speculata locum, quo litore pulcher
Insidiis cursuque feras agitabat Iulus,
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
Obiicit, et noto naris contingit odore,

Ut cervum ardentes agerent: quae prima laborum

Virgilius prius ibi posuit." Sed legi non potuit furit intus aquae amnis Fumidus atque alte spumis exuberat amnis. Fortasse fuit spumis exuberat albis. In MSS. igitur tres diversae lectiones fuisse videntur aquae vis, aquai, aquae amnis. Plurima auctoritas est pro aquai. Et si leges aquae vis, atque a principio enuntiati removetur. Virgilius enim dicere solet atque fumidus amnis, quod bene animadvertit Wagnerus.

Virgilius nusquam hoc vocabulum, quo in versibus sexaginta et quinque utitur, si Index Erythraei est accuratus, in quinta sede, ubi Dactylus requiritur, adhibuit.

Arte nova, speculata locum. Mallem Stygiis se concitat alis, Arte nova. Erant Furiae mille nocendi artes. Nunc, quia Iulus venabatur, nacta erat novam nocendi artem. Speculata igitur locum, canes Iuli egit in cervum. Concitat se alis in Rutuli. Heynius miratur, cum Teucros, novamque artem meditaGraeci scribant 'Povrovλo, Latinos tur. Venit ad Teucros novo consilio, utramque syllabam corripuisse. Poe- nova arte. Et sic fere Jahnius et tae saltem corripuisse videntur. Sed Wagnerus, quanquam aliter distineos pronuntiasse puto Routli. Itaque guant.

Caussa fuit, belloque animos accendit agrestis.
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
Nutribant, Tyrrheusque pater, cui regia parent
Armenta, et late custodia credita campi.
Assuetum imperiis soror omni Silvia cura
Mollibus intexens ornabat cornua sertis
Pectebatque ferum, puroque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens, mensaeque assuetus herili,
Errabat silvis; rursusque ad limina nota
Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
Commovere canes: fluvio quum forte secundo
Deflueret, ripaque aestus viridante levaret.

Tyrrheusque pater. In multis Tyrrhus, quod Wagnerus fere revocasset. Et melius erat. Nam et terminatio est magis Latina, et nomen Tyrrhi ex historia regum Albanorum servatum ab Aurelio Victore Orig. G. R. 16. Ille, manum patiens, mensaeque assuetus herili. Eleganter, quia ex naturae veritate. Imitationum exempla apponam. Lucan. IV. 239. ferae mansuetae, quae hominem didicere pati. Lactantius Argum. Metam. Ovid. VII. XIII. volucres indomitas ac leonem manum pati coegisset. Ubi Burmannus alia annotavit, sicuti Oudendorpius ad Lucanum. Valerius Flaccus VII. 124. Sic assueta toris et mensae dulcis herili Canis. Ambros. Hexaem. V. 14. Aliae aves ad manum se subiiciunt et mensae herili assuescunt, tactuque mulcen

tur. Adde Burmannum ad Valerii Fl. V.571. Orosius V. 18. Animalia, quae manus hominum blande perpeti solita erant. Quod autem Virgilius hic repetiit assuetus, cum supra iam dixisset assuetum imperiis, hoc Aeneidis non perfectae indicium est. Pro assuetum imperiis scripsissem Imperiis facilem.

Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat. Pulchre. Licet natura esset ferus, et legamus pectebatque ferum, factus est domesticus. Opposita ista illustravit Gronovius ad Senec. de Ira II. 31.

Deflueret, ripaque aestus viridante levaret. Cerda et Heynius accipiunt cum defluxisset, Wagnerus: »Aestus cervus levabat et fluvio defluens et in umbrosa ripa decumbens." Sed poeta dicit canes cervum com

Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu:

Nec dextrae erranti deus afuit: actaque multo

movisse cum deflueret, hoc est ipso errabat. Latinum erat deus dextrae

illo temporis momento, quo defluebat, et quo in ripa aestus levabat, eodem igitur momento quo natabat et decumbebat. Praeterea cervus decumbens commovetur, excitatur, excitur ex latibulis, ex sede, defluens minus recte commovetur. Defluens iam movetur. Utrumne librariorum incuria an ipsius Virgilii culpa acciderit, ignoro. Potuisset: defluxerat amne secundo, Atque aestus forte in ripa viridante levabat. Defluxerat amne, ut veniret ad ripam arboribus consitam, in quarum umbra recubabat, quum canes eum commovebant. Defluere, eleganter pro natare poni, annotavit Wagnerus. Adderem natare ex superiore loco in inferiorem. Recte Servius, quia cursus fluminis post natantem videtur.

Nec dextrae erranti deus afuit. Heynius: »Non afuit, sic ut dextra non aberraret." Wagnerus: »Adfuit, ne erraret, aut, accipiemus errantem dextram de Ascanio, fugientem et huc illuc erratico cursu se ferentem cervum oculis et arcu, sive dextra, sequente." Errare, credo, ubi de sagittando agitur, vix aliud significare potest, quam non ferire. Deus adfuit dextrae erranti, est adfuit dextrae, quae errabat: esset adeo; Ascanius quidem errabat, sed deus adfuit, vel deus adfuit, sed Ascanius

haud erranti adfuit, vel, dextrae haud erranti non afuit. Virgilium scripsisse puto FORS AN pro ERRANTI. Nec dextrae Fors an deus afuit, id est, Fors, vel potius deus, ipsa Furia, dextram Ascanii direxit. Livius I. 4. Forte quadam an divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis. Ita coniecit Gruterus, pro forte quadam divinitus. Gronovius vocat coniecturam speciosam, additque Caesar. B. Gall. I. 12. sive casu sive consilio deorum immortalium. Virgilius Culic. 191. Casus sociarit opem numenne deorum. Suetonius Claud. 13. Casu quodam an divinitus. Idem tamen Gronovius vulgatum in Livio ex saniori, ut dicit, sententia illorum exponit, qui Fortem ipsam divinae curae adsignant. Sed non cogitavit vir magnus, Livium, quum dixerit an divinitus, idem dixisse, quod volebat, nempe vel potius divinitus. Adde Virgilium XII. 321. Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne attulerit. Ovidius Fast. II. 782. Viderit, audentes Forsne deusne iuvent. Ubi in viderit cogitandum est Lucretia. Auctor Ciris 278. Ante hunc conspectum casusve deusve tulisset. Valerius Maximus VII. 2. Directum est autem sive casu sive etiam coelestis numinis providentia. Statius Theb. II.

Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit,
Successitque gemens stabulis, questuque cruentus
Atque imploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestis.
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,

540. Deum et Fortunam coniunxit:
intervolat auras Hasta, sed au-
denti deus et fortuna recessit. Fe-
cit igitur hic Allecto, quod apud
Lucanum I. 575. saevi contorsit tela
Lycurgi Eumenis. Virgilius VI. 57.
Phoebe, Paridis direxti tela ma-
nusque Corpus in Aeacidae. Iuno
apud Senecam Herc. Furent. 118.
Stabo, et ut certo exeant Emissa
nervo tela, librabo manum: Regam
furentis arma. Pugnanti Herculi
Tandem favebo. Formulam dei ade-
runt, haud aberunt, illustravit Bur-
mannus ad Valerii Flacci IV. 34.

Atque imploranti similis tectum omne replebat. Historiam cervi respexit Statius Silv. II. vI. 20. Et volucres habuere rogum, cervusque Maronis. ubi legendum puto cervusque Maronem. Psittacus sepultus est; vide carmen Ovidii: Psittacus Eois ales mihi missus ab Indis Occidit, exsequias ite frequenter aves. Cervus habuit Maronem, qui tristem interitum deflevit.

Conclamat agrestis. Clamore convocat. Vide Gesnerum ad Claudianum Rapt. Proserp. III. 4.

silvis. Servius pestem accipit de Furia, a quo discessit Cerda, ipsos agrestes cogitans, reprehensus ab Heynio. Ego consequentiam non recte intelligo: Agrestes improvisi adsunt, nam Furia latet in silvis. Quid enim illud, quod Furia in silvis latebat, eo attinet, ut rustici improvisi adessent? Properabant ad clamorem Silviae. Silvia vocabat auxilium. Non opus erat, ut rustici a Furia in silvis latente, excitarentur, vel ad festinandum moverentur. Si cogito hanc difficultatem, et praeterea ambiguum et indefinitum in vocabulo pestis, tum etiam ipsum versum plane non necessarium, credere malim non esse Virgilii, eo magis, quod versu sublato, orationis cursus longe facilius expeditur.

Duros conclamat agrestis. Improvisi adsunt. Celeritas nunc in ipsis verbis clarius apparet. Virgilius hic Furiam non memoravit. Ad eam redit demum vs. 511. At saeva e speculis sq. Illud at est indicium rei vel plane novae, vel, post silentium, brevius an longius, repetitae. Quinque versus interiecti non sat magnum efficiunt intervallum, ut Furiae

Pestis enim tacitis latet abdita obliti esse videamur.

Improvisi adsunt: hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum
Rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
Scindebat, rapta spirans immane securi.

At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
Ardua tecta petit stabuli; et de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem: qua protenus omne
Contremuit nemus, et silvae insonuere profundae;

Audiit et si

Codd. accederet auctoritatis. Nimiam
hanc puto religionem, quum et Codd.
optimi habeant, in scriptura nullum
prope sit discrimen, et alterum in-
tendat longe humilius. Claudian. Rapt.
II. 173. Saxa ferit sceptro. Siculae
tonuere cavernae
quem sq. Vocem Tartaream imita-
tur Valerius Fl. IV. 392. et ecce Cum
facibus spirisque et Tartareo ulu-
latu Tisiphonen vidit.
Ubi cum
in MS. legatur pyrisque, scribendum
puto hydrisque. Ita Virgil. VII. 447.
tot sibilat hydris. Valer. IV. 412.
apparent sparsaeque faces, disie-
ctaque longe Verbera, et abruptis
excussi crinibus hydri.

Telum ira facit. In aliis fuit, quod Wagnerus revocasset, si satis a dedit. Inter Claudiani carmina fertur scholastica exercitatio. Aemu lati sunt versum Virgilianum. Titulus, seu thema: Rimanti telum ira facit. Sequuntur quatuor hexametri: In iaculum quodcunque gerit dementia mutat. Omnibus armatur rabies pro cuspide ferri. Cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit. Pro telo geritur, quidquid suggesserit ira. Ex huiusmodi Scholasticorum versibus antiqui poetae saepe corrumpebantur. Quam facile v. c. Virgilius hinc additamento inquinari potuit. Quodcunque repertum Rimanti, telum ira facit. Pro cuspide ferri Omnibus armatur rabies. Vocat agmina Tyrrheus sq.

Tempus dea nacta nocendi. Valerius Flacc. III. 588, tempus rata Diva nocendi.

Tartaream intendit vocem. Rom. et Medic. a manu prima, ne alia MSS. commemorem, habent incendit, ele gans et vere poeticum vocabulum,

Insonuere. Wagnerus praetulit alteri intonuere, et ingeniose de vocabulorum discrimine disputat, quae repeterem, ut alia multa, nisi vererer, ne annotationes meae ita in immensum crescerent. Mihi magis placet intonuere, quod plane conveniat antecedenti contremuit. Terra tremit

« PreviousContinue »