Et petiere sibi et voluere adiungere gentes. Hinc Dardanus ortus; Huc repetit, iussisque ingentibus urguet Apollo. Donatus: >> In hanc nos terram, unde orti sumus, repetit et revocat Dardanus." Servius Dardanum pro Aenea accipit. Alii repetit cum Apolline iungunt. Alii in repetit Aenean cogitant. Heynius duos cum dimidiato versus pro spuriis habet. Wagnerus tamen Heynium eos recte exposuisse censet: Apollo repetit Troianos huc, in hanc terram retrahit, revocat, Italiam repetere iubet et urguet ad Tiberim. Addit Heynius, etiam hoc esse durum repetit huc et urguet ad Tiberim, et locum laborare. Neque ego me hinc expedio, nisi emendetur: Rex Dardanus ortus Hinc repetit, iussisque sq. Fata deorum nos in terras egere vestras. Hinc Dardanus originem repetit, et Apollo nos urguet ad Tiberim et Numicium, qui sunt in terris vestris. Dat tibi praeterea. Difficultas est in praeterea. Explicant ad id, quod misit legatos. Sed quod Aeneas legatos misit, hoc non erat beneficium Latino praestitum. Nam legati venerant, ut diis suis exiguam sedem et innocuum litus peterent undamque et auram cunctis patentem. Sed maior difficultas in eo, quod nomen dantis omissum est. Apparet quidem Aenean esse cogitandum, sed nomen illud longius abest. Itaque Heynius putat Virgilium ea, quae sunt inter vs. 221. Troius Aeneas tua nos ad limina misit, et hunc versum Dat tibi praeterea secundis curis elaborasse, neque iis caetera satis accommodasse. Wagnero levis et facile ignoscenda negligentia videtur. PRAETEREA et PIVS AENEAS habent literarum ductus haud ita dissimiles, praecipue si PIVS per compendium scripturae PS exarari cogites. Recepto semel praeterea, debuit addi aliquid, ut metrum constaret. Quid melius adderetur, quam tibi? Esset adeo: Dat pius Aeneas fortunae parva prioris Munera. Sceptrumque, sacerque tiaras, Iliadumque labor vestes. Dixerat Iliadumque labor vestes. Talibus Ilionei dictis defixa Latinus Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret, vestis tamquam singulare aliquod donum laudatur. Nec purpura regem Picta movet. Regem adspectu vestis purpureae et acu pictae non fuisse motum, nihil miror. Indignum persona regia fuisset, et indignum talia de eo memorare. Sed hoc miror, Virgilium, qui posuerit duo munera, viro et rege digna, auream pateram Anchisae et sceptrum Priami, sceptrum rursus nominasse, pateram silentio praeteriisse. Scribendum censeo: Nec pocula regem Pulchra movent. Ita Virgilius, ut gestamen Priami per sceptra, sic aurum Anchisae per pocula ipse interpretatur. Forma versus ante oculos fuit Valerio Flacco II. 327. nec turba nocens scelerisque recentis Signa movent. hoc Priami gestamen erat, et si rorum Troianorum. Et tamen hic ca mul tradit sceptrum. Sccptrum cogitari, apparet ex eo, quod additur, cum iura daret vocatis populis. Ita neque de auro dubitari potest, quia ex eo libabat ad aras. Cui bono iam subiungeret sceptrum? Cui bono tiaras et vestes? Heynius coniecit: Hoc Priami gestamen erat, quum iura vocatis More daret populis, sceptrum; Assaracique tiaras; Iliadumque labor vestes. Poetam tamen in his summam subtilitatem sequi noluisse statuit. Sed neque verborum constructionem satis Latinam arbitror. Dat tibi munera. Hoc auro Anchises libabat. Hoc erat gestamen Priami, sceptrum, tiaras, et vestes. Nihil dicam de gestamine ad omnia ista relato, sed exspectassem hoc sceptrum, hic tiaras, illa vestis. Neque labor Iliadum est commendatio. Esset Hecubae vel natarum labor commendatio. Res ipsa loquitur esse opus feminarum Troianarum vestes vi Et totum quae viribus occupet orbem. Alii et omittunt. Wagnerus recte defendit, esse scilicet efferentis virtutem res maximas effecturam. Tandem laetus ait: Di nostra incepta secundent, Munera nec sperno. Per Litotem pro lubens accipio etiam Burmannus explicavit. Non intercedo, si modo teneas, Virgilium dixisse non sperno, quia Latinus vultu satis ostenderat se omnibus donis istis nihil moveri, idque Troianos non latuerat. Pars mihi pacis erit. Hoc est: magna pars pacis. Multum me ad pacem inter nos conciliandam profecisse arbitrabor. Tacitus Agric. 21. Idque apud imperitos humanitas vocabatur, quum pars servitutis esset. Et reor, et, si quid veri mens augurat, opto. Et reor, et, si vere reor, atque adeo Aeneas gener fato designatus est, non alium generum opto. Tecti auro, fulvum mandunt sub dentibus aurum. Duo MSS. strati. Heynius interpretatur tecti auro, quia tapetes purpura et auro erant intexti. Puto Virgilium per aurum nova significare ornamenta. Essetque omnino idem instrati pictis tapetis, auro intextis, et tecti auro. Fortasse pro TECTI Absenti Aeneae currum geminosque iugalis, scribendum FRENI, Freni auro; faciat. Tale est: quos illi Daedala fulvum mandunt sub dentibus aurum. Sunt habenae aureae: Virgilius VII. 168. Frenaque bina, meus, quae nunc habet, aurea, Pallas. Ovidius Metam. VI. 223. auroque graves moderantur habenas. Patri quos daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit. Si vocabulum patri abesset, omnia se recte haberent: erant equi ab aetherio semine, ex gente scilicet illorum nothorum, quos Circe de aetherio semine furata, clam, ex matre supposita, mortali, creavit. Patri quid sit, non satis intelligo. Pater Circes erat Sol. Circe suo patri nothos neque furata est, neque creavit. Iungenda enim sunt furata creavit, hoc est, furto creavit, furtim creavit, ἔκλεψε λάθρη ὑποσχὼν dýleas innovs, ut loquitur Homerus. Supererat fortasse ut explicaremus de matre supposita patri, equo seminis aetherei. Sed ita patri non satis distincte foret dictum, et supposita amitteret significationem falsae, non verae, non coelesti origine, quae hic requiritur. Schol. Horat. Satyr. I. vĩ. 77. locum ita citavit: Quas doceat, id est, doceri Circe Supposita de matre satos furata creavit, id est, curavit creandos." Sed Scholiasta vel in vitiosos Codices incidit, vel imprudens erravit, memoria falsus. Quae quum ita sint, in Virgilio scribendum esse arbitror: Illorum de gente patrum, quos daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit. Circe equam mortalem equo coelesti clam submiserat. Ex ea matre nati sunt equi. Hi equi novae illius stirpis nothae fuere auctores. Ex gente istorum auctorum, patrum, genus repetebant equi, quos Latinus nunc donabat Troianis. Ut mater, ita pater de equis dicitur. Horatius Carm. IV. 4. Est in iuvencis, est in equis patrum virtus. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini Sublimes in equis redeunt. Non esse Latinum talibus donis redeunt, pro cum donis, recte Wagnerus animadvertit; minus recte, puto, ad hoc genus structurae refert, quod se ad alienam structuram applicat. Non enim se applicare potest, nisi salva Latinitate. Et si donis ita naturam ablativi absoluti adsciscat, haec structura est nova, nec se ad alteram dictis applicat. Verba donis 26 Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis Tum quassans caput, haec effundit pectore dicta: dictisque Latini spuria esse suspicor. gum. Waddelius factis, Schraderus votis coniiciunt. Vota et fata permutantur. Ovidius Amor. III. xii. 3. Quodve putem sidus nostris occurrere votis? Ubi Heinsius laudat ex Heroid. Quis deus opposuit nostris sua numina votis? Sed cum Iuno dicit fatis nostris, dicit fatis nostrorum, Carthaginiensium, quos semper Romanis opposuit. Favebat Poenis, oderat Troianos et Romanos. Exscindere Troianos cupiebat. Per fata non poterat. Fata Troianorum vincere debebant fata Poenorum. Sua quisque populus fata habet. Romani fiunt potentiores Poenis, fata Romanorum vincunt fata Poenorum. Ita explicari possunt multa exempla, quae Burmannus ad Ovidium Heroid. I. 28, aliosque scriptores coegit. In Statio Theb. X. 70. Scit fata suis contraria Graiis, Aversumque Iovem, scribendum est: Scit fata suis con Ex aethere longe. Recte praetulit et explicavit Wagnerus. Alii habent longo. Fatis contraria nostris Fata Phry- traria, Graiis aversumque Iovem. |