Atque haec ingressis placido prior edidit ore: Auditique advertitis aequore cursum. Servius: »Fama eos venire praenuntiaverat." Interpretare potius: huc venistis non incogniti, sed, de quibus iam fama audivimus. Iam de vobis audiveramus prius, quam huc venistis. Tacitus Hist. I. 76. occupaverat animos prior auditus: scilicet Otho, de quo illi prius audiverant quam de Vespasiano. Sponte sua veterisque dei se more tenentem. Wagnerus ad Georg. I. 142. docuit, Virgilium copulam que non alteri tertiove vocabulo subiungere, nisi quum praepositio antecedat. Quod si vere docuit, neque ea de re dubito, hic versus stare non potest. Nam quae durities, pro sponteque sua se tenentem more dei veteris, dicere sponte sua veterisque dei se more tenentem? Praeterea necessario iungenda sunt sponte sua, haud legibus; nam in his viget oppositum: sicut v. c. in Ovidii Metam. I. 89. Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant. Igitur ista ego sic esse transponenda iudico: Ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos, Gentem, sponte sua, haud vinclo nec legibus aequam, Saturni veterisque aevi se more tenentem. Pro DEI malo aevi. Ita legendum esse suus Vondelio nostro sensus dictavit: aengezien wij Latijnen Saturnus volck zijn, dat zonder dwangk en wetten van zelf de billijckheit en gewoonte der oude eeuwe volght. Servius ita legisse videtur, ut iam animadvertit Marklandus ad Statii Silv. III. 5. 88. Servius: »Veteris, antiqui: ac si diceret, aurei saeculi imagine vivimus.” Statius locum Virgilii imitatur: Pax secura locis et desidis otia vitae, Et nunquam turbuta quies, somnique peracti. Nulla foro rabies, aut strictae iurgia legis. Morum iura viris: solum et sine fascibus aequum. Ubi legendum puto: Et nun 2 Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Accipit, et numerum divorum altaribus addit. quam turbata quies, somnique parati. Nulla fori rabies, aut strictae iurgia legis. Mores iura viris sola, et sine fascibus aequum. Mores iura viris etiam Marklandus coniecerat, sed repudiavit prae altera sua coniectura aut strictae iurgia leges Norunt. Romani idem narrant de regno Numae. Livius I. 21. Deorum assidua insidens cura, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac iusiurandum, proximo legum ac poenarum metu, civitatem regerent. Ubi scribendum censeo: prope sine legum ac poenarum metu. Eadem sententia Tacitus Annal. III. 55. Obsequium in Principem et aemulandi amor validior, quam poena ex legibus et metus. His ortus ut agris. Non quos Latinus incolebat, sed ex his oris vicinis. Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum. Si hinc accipis pro deinde, postea, non convenit nunc regia accipit. Si hinc accipis ex his agris, minus eleganter sequitur sedes Corythi, etiamsi interpretere hinc, nempe a sede Corythi. Quare mallem Hunc, olim Corythi Tyrrhena ab sede profectum. Pulchre opponuntur olim et nunc. Accipit. Quotidie accipit, si sedere libet Dardano. Nunc sedet in solio, in regia coeli, nunc est in coelo. Accipit ergo non est pro accepit. Regia eum accipit in solio, accipitur solio in regia. Sic Aeneid. VIII. 178. Praecipuumque thoro et villosi pelle leonis Accipit Aenean, solioque invitat acerno. Et numerum divorum altaribus addit. Variant MSS. inter hanc scripturam, et numero addit, et numerum divorum altaribus auget. Quo modo cumque legas, explicatio semper erit contorta, res autem ipsa supervacua, et qua libentius hic careas. Virgilius, credo, hoc dixisset, si addere voluisset, elegantius, v. c. coliturque per aras, vel, ut Seneca Herc. Oet. 1982. Novum templis additum numen. Nec sidus regione viae litusve fefellit: Consilio hanc omnes animisque volentibus urbem Ab Iove principium generis; Iove Dardana pubes Sidus. Recte Servius: » Adspectus siderum: nam tempestatem supra dixit. Nec est bis idem positum." Dixi propter Heynium, qui sidus pro tempestate accipit. Ab Iove principium generis; Iove Dardana pubes Gaudet avo. Rex ipse, Iovis de gente suprema. Avus an dicatur de origine gentis, dubito. Iupiter fuit auctor, primus, ultimus auctor Troianorum, pater scilicet Dardani, Troiani Iovem in avis numerant; Iupiter ipse avus non est, nisi proprie. Quid autem mirum, si Troiani habent Iovem avum, regem Troianorum de gente Iovis fuisse? Saepe legimus; Iupiter est illi pater, avus, et apud Ovidium, Si numeres medios, a Iove quintus eris. Ita Aeneas ex Venere erat nepos Iovis, Iupiter Aeneae avus, non Troianorum. Dele de gente suprema, et scribe: Ab Iove principium generi, ab Iove Dardana pubes. Gaudet avo rex ipse Iove. Regna habuimus maxima. Regnorum principium ab love est repetendum. Nam Dardani sumus genus Iovis. Quin ipse rex, qui nobis est hodie, Iovem habet avum. Hic igitur duplici via oritur ex love, et ut unus ex posteris Dardani, ex pube Dardana, et ut filius Veneris, natae Iovis. Servii fertur annotatio: »Gaudet avo, generis origine: nam avus Troianorum non est lupiter, sed Aeneae solius, per Venerem." Veteres igitur, vi coacti, avum interpretantur ita, ut nemo hoc vocabulum unquam accepisse videtur, et hoc loco nunquam acciperet, ubi et gens diceretur lovem habere avum, et rex gentis, eundem lovem habere avum, illa quidem improprie, hic proprie. Neque bene iungas rex ipse misit. Nam legatos nemo praeter regem mittere solet. Tempestas ierit campos. Signa imitationum inveni apud Valerium Flaccum III. 499. Viden Arctoo de carcere quanta Tollat se nubes, atque aequore pendeat atro. Bellum intelligitur. Sed scribendum inque aequora pendeat atra, hoc est, in campos. Optime explicatur ex dicto Hannibalis de Fabio apud Livium XXII. Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis; 30. tandem eam nubem, quae se- Et, si quem tellus extrema refuso Submovet Oceano. Audierunt etiam illi, qui ultra Oceanum habitant, si ultra Oceanum est tellus. Audiit etiam ille, quem tellus extrema submovet, a nobis dividit, ab orbe habitabili removet. Vocabula Oceano refuso augent significationem longinqui, quod est in extrema tellus submovet. Oceanus terram habitabilem undique cingit. Ultra Oceanum fortasse est tellus. Ea tellus Oceanum arcet, submovet, inde Oceanus reiicitur, refunditur. Probat hanc explicationem Lucanus VIII. 797. situs est, qua terra extrema refuso Pendet in Oceano. Rhetores hanc quaestionem agitarunt, praecipue quum Alexandrum faciebant deliberantem, an Oceanum esset navigaturus. Seneca in Suasoriis Rhetorum sententias servavit. Avitus dixerat: Ita est rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil. Fabianus: de Oceano tamen dubitant, utrumne - Quatuor in medio dirimit plaga Solis iniqui. Dis sedem exiguam patriis litusque rogamus chaos esse desiit." Hoc, credo, fecit ipse huius additamenti auctor, secutus Ovidium Metam. I. 32. Sic, ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, Congeriem secuit sq. Quid? quod veteres quintam illam zonam plane non habitabilem esse pro certo affirmabant? De terra ultra Oceanum dubitari poterat, de zona inter quatuor alias posita, non dubitari poterat. Terram domibus negatam Horatius appellavit. Praeferimus manibus vittas ac verba praecantia. In Palat. et aliis precantum, in aliis precantis. Recte precantia, et quod ad significationem, et quod ad metrum attinet. Ovidius saepe hoc participio sic utitur. Confer Burmannum ad Metam. II. 482. Idem Fast. VI. 113. amantia verba. Silius VIII. 263. Varro, alacer, Fabiumque morae increpitare professus, Ad vulgum in patres et ovantia verba ferebat. Ubi legendum ut ovantis. Nam et genitivus saepe invenitur, ut Statius Silv. I. iv. 46. Di gnarique manus humiles et verbu precantum. Precantia est magis exquisitum. Rectum autem praeferre verba. Valerius Flaccus V. 663. an nullas praeferre preces, nec foedera regis Ulla sequi — debuimus? Ubi praeferre neque pro anteponere est accipiendum, neque in perferre mutandum. Quod ad metrum attinet, non est versus hypermetrus, sed precantia trisyllabice per Synizesin efferendus. Vide Wagnerum ad Aeneid. I. 2. Atque hinc corrigendum censeo Georg.IV.221. Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Virgilius, ni fallor, scripsit: Deum namque ire per omnia, Terrasque tractusque maris coelumque profundum. Per omnia, longe gravius. Sequentia explicandi caussa adduntur. Et sic legisse videtur Ambrosius de Offic. I. 13. Per omnia deum ire ipsi adserunt. Vim et maiestatem eius per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria. |