Page images
PDF
EPUB

Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem; et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen easdem
Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
Regalisque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore illustrem fama fatisque canebant
Ipsam; sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,

Externum cernimus, inquit, Adventare virum. Guietus ad Lucani VII. 161. putat Virgilium hoc finxisse ex omine, quod Caesari in castris accidit: Nec non innumero cooperta examine signa.

quuntur tum involvi lumine. Tum indicat novam rem : sed isto ordine, qui nunc est, servato, ea res in antecedentibus iam erat narrata. Omnis ornatus reliqua corporis ornamenta, vestitum ostendere videtur. Flamma ex crinibus dispersa totam virginem incendit. Mallem: Visa, nefas, longis comprendere crinibus ignem: Regalisque accensa comas, accensa coronam Insignem gemmis, tum fumida, lumine fulvo Involvi, atque omnem flamma crepitante cremari Ornatum, ac totis Volcanum spargere tectis.

Regalisque accensa comas. accensa coronam. Haereo in ordine rei narratae. Virgo ignem crinibus comprehendit, et omnem ornatum crematur, accensa non modo comas, sed etiam coronam. Tum fumida involvitur lumine fulvo, et ignem spargit totis tectis. In illo omnem ornatum crematur, ambiguum est, quid sit ornatus. Si ornatus capitis, non opus erat repetere coronam. Si ornatus corporis, seu vestitus, non recte se- dus recepit. Wagnerus exemplum si

Rex sollicitus monstris. Donat. MS. Fabric. monstrorum. Wakefiel

Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta
Consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
Hinc Italae gentes, omnisque Oenotria tellus,
In dubiis responsa petunt. Huc dona sacerdos
Quum tulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit :
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
Et varias audit voces, fruiturque deorum
Colloquio, atque imis Acheronta affatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentis,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat
Velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

mile desiderat. Burmannus invenerat
apud Claudianum in Eutrop. II. 339.
sollicitus scenae.

Lucosque sub alta Consulit Albunea. Legendum coniicio: lucoque sub alto Consulit Albuneam. Albunea est Nympha. Lucus mox memoratur vs. 95. Subita ex alto vox reddita luco est: ex alto luco eodem, sub quo consulit Albuneam.

Oraculum Fauni iuxta fontem fuisse videtur, idque edidisse Nympha Albu

[blocks in formation]

aquarum vena fluit fonte suo. Ne-
morum pro in isto nemore, Graece
dictum τοῦ ἄλσους pro κατὰ, διὰ
τοῦ ἄλσους, et hoc pro ἐν ἄλσει.”
Haec Heynius. Alii iungunt lucos ne-
morum; alii fonte nemorum ;
alii au-
tem Albuneam dici silvam existimant.
Locus in huiusmodi interpretationi-
bus manet aeque obscurus. Ego saltem
non intelligo. Corruptum esse arbi-
tror. Tentavi coniecturam, ut alio-
rum feliciorem elicerem. Nemo quid-
quam reprehenderet, spero, si in
MS. aliquo inveniremus: Nemorum
qua maxima sacro Fonte sonant,
saevamque exhalant stagna mephi-
tim. Nihil mutavi fere, nisi OPA-
CA in STAGNA. Maxima nemo-
rum, pro ingentia nemora, ingens
nemus.

O mea progenies, thalamis neu crede paratis;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
Adspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Haec responsa patris Fauni, monitusque silenti
Nocte datos, non ipse suo premit ore Latinus;
Sed circum late volitans iam Fama per urbis
Ausonias tulerat, quum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas, primique duces, et pulcher Iulus,
Corpora sub ramis deponunt arboris altae;
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
Subiiciunt epulis, (sic Iupiter ille monebat)

et regina orbis Roma, Romani domini et reges, notior est, quam ut illustrem. Ipse Virgilius appellavit populum late regem et Romanos rerum dominos.

Sed circum late volitans. Latinus quidem non tacuit, sed Fama vulgavit. Hoc non procedit. Quare malim: Et circum late volitans.

Ripae―aggere. Similibus illustravit Burmannus ad Valerii Fl. VI. 149.

Thalamis neu crede paratis. Mediceus paternis. Parati sunt faciles, qui nullo labore cum Italo aliquo principe iungerentur, qualis v. c. iam erat Turnus. Oppositi sunt thalami cum generis externis. Conf. Oudendorpius ad Sueton. Caesar. 56. Vertique regique videbunt. Ista non pulchre dicta sunt. Sufficit, et vehementius est sub pedibus vide'bunt. Silius XVII. 144. Qui modo sub pedibus terras et sceptra, paSic Iupiter ille monebat. Duplex tensque Litora ad Oceani sub nutu fertur interpretatio: sic animus, ut viderat aequor. Et castigati scripto- ita facerent, subiiciebat: et, id Iures vulgo sub pedes verti dicunt. Nec piter olim praedixerat fore ut acciiungere poteris sub pedibus regi. deret. Pro ille, in aliis MSS. ipse. Dubito an haec sit manus Virgilii. Heinsius ille tuetur, eamque pronoElegantius certe foret: Omnia sub minis significationem multi postea ilpedibus, qua Sol utrumque recur- lustravere, Oudendorpius ad Lucani V. rens Adspicit Oceanum, domini 92. Burmannus ad Calpurnii Eclog. regesque videbunt. Titulus domina IV. 93. et interpretes ad Silii III. 181.

Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumtis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi,
Et violare manu malisque audacibus orbem
Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris:
Heus! etiam mensas consumimus? inquit Iulus.
Nec plura alludens. Ea vox audita laborum
Prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
Eripuit pater, ac stupefactus numine pressit.

qui locus nostro huic simillimus est: Respexisse veto: monet hoc pater ille deorum. Ille modo cum emphasi positum, modo rei antecedentis memoriam revocat. Si legatur ipse, mallem Iupiter ipse volebat. Ut Statius Theb. IV. 739. Sic Evius ipse parabat. Iupiter ipse, ne putes hoc temere aut sine consilio a Troianis esse factum, hoc ita fieri volebat, iis, ut scilicet ita facerent, in animum suggessit.

Primamque loquentis ab ore Eripuit pater. Verum puto, quod Burmannus coniecit, arripuit. Non tamen de omine interpreter. Dixerat Iulus: mensas consumimus. Ea vox Aenean movebat. Erat in ea aliquid, quod sic praetermittere ac statim oblivisci non poterat. Quare vocem suscepit, arripuit, et de eo cogitavit. Vocem praeterlabi, et, ut audita erat, ex animo elabi, non passus est.

Ac stupefactus numine pressit. Varie explicant. Burmannus: »Aeneas Ascanio vocem eripuit, prohibuit, ne Ascanius plura forte inominata

subiiceret, ideo pressit manu os Ascanii." Heynius: »Eripuit simpliciter dicti celeritatem declarat, quod Aeneas subiicit: pressit, vocem Ascanii repressit, eumque loquentem interpellavit." Wagnerus: » Paulum haesit, secum reputans haec verba animo pressit, atque ut omnia congruere videt veteri illi oraculo, continuo salvere iubet terram sibi debitam. Similiter dolorem, curam corde premere.” Ego scribendum arbitror: stupefactus mente peregit. MENTE a NUMINE et PRESSIT a PEREGIT non valde differunt. Pressit pro animo pressit non dicitur. Dolorem premere, est opprimere, celare. Peragere mente est Virgilianum VI. 105. Omnia praecepi, atque animo mecum ante peregi. Aeneas vocem, quae Ascanio ex ore exciderat, arripuit, in animum demisit, deque ea cogitavit. Nam sentiebat eam vocem aliquid significare, esse aliquod in ea omen adeo ut esset stupefactus. Postquam igitur eam vocem mente peregerat, continuo redit in memoriam oraculi,

[ocr errors]

Continuo, Salve fatis mihi debita Tellus,
Vosque, ait, o fidi Troiae salvete Penates.

Hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque,
Nunc repeto, Anchises fatorum arcana reliquit:
Quum te, nate, fames ignota ad litora vectum
Accisis coget dapibus consumere mensas:
Tum sperare domos defessus, ibique memento
Prima locare manu molirique aggere tecta.
Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,

quod Anchises olim secum communicaverat. Aeneas statim eam vocem non intelligebat, sed breviter cogitando eo pervenit, ut intelligeret, hoc esse praedictum. Quare mox dicit: nunc repeto; et haec erat illa fames. Virgilius plane idem aliis verbis sic extulit VII. 254. volvit sub pectore sortem: Tandem laetus ait. Quid Paullinus Petricorius in Virgilio legerit, non apparet. Respexit quidem in Vita S. Martini V. Haec vox prima fuit; primoque loquentis ab ore Eripuit partem, atque auditam in viscera mersit.

simplici urbem aedificare. Neque prima recte intelligo. Accipiendum certe pro primum, tum demum. Sed quoties iam Aeneas urbem et domos posuerat? In nova urbe condenda, primum est, ut moenia ducantur. Hoc si in aggere continetur, obscuritate locus laborat. Quis ita loqueretur, moliri tecta aggere pro cum aggere? Moliri tecta aggere significat domos facere ex aggere, fortasse casas ex cespitibus. Ita Seneca epist. 90. Exesae arboris trunco tecta moliri. Heynius: »Moliri aggere tecta, ornate, urbem aedificare, quod fit vallo ducto. Burmannus: »Moliri, est fundamenta urbis ponere." Sed tum Virgilius dixisset urbem moliri. Tecta moliri est domos aedificare. Sic utitur Seneca Epist. 10. docuit tecta moliri. Alia sunt in hoc loco reprehendenda. Defessus, epitheton sine vi, quo lubens careas.

Anchises fatorum arcana reliquit. Praedixit Celaeno III. 255. confirmavit Helenus III. 394. Heynius probabile arbitratur, Virgilium fabulam de Harpyiis supra curis secundis intexuisse, et morte praeventum reliqua non potuisse mutare vel accommodare. Tum sperare domos. Scribendum plane supervacuum. Quocunque venit puto sperate.

[blocks in formation]

Ibi,

Aeneas, semper in litora ignota venit.

Manebat. Sic et Fronto p. 532. In Rom. manebant. Pro exitiis, in

« PreviousContinue »