Page images
PDF
EPUB

Quod cúperes, aliquo pácto efficiundúm tibi:
Eodém die istuc vérbum vere in te áccidit.

Sed quíd ego? quor me excrúcio, aut quor me mácero?
Quor meám senectutem huíus sollicito améntia?
An ut pro huíus peccatis égo supplicium sufferam?
Immo hábeat, valeat, vívat cum illa. Pa. Mí pater.
Si. Quid 'mí pater'? quasi tu húius indigeás patris.
Domus, úxor, liberi ínventi invitó patre.

Adducti qui illam cívem hinc dicant: víceris.

Pa. Patér, licetne paúca? Si. Quid dicés mihi?
Ch. Tamén, Simo, audi. Si. Ego aúdiam? quid aúdiam,
Chremés? Ch. At tandem dícat sine. Si. Age, dicát sino.
Pa. Ego me amare hanc fáteor.

quoque.

Si id peccárest, fateor íd

Tíbi, pater, me dédo. Quidvis óneris inpone: ímpera.

Vís me uxorem dúcere? hanc amittere? Ut poteró, feram,

Hóc modo te obsecro: út ne credas á me adlegatum húnc senem. Síne me expurgem, atque illum huc coram addúcam.

ducas? Pa. Síne, pater.

Si. Ad

Ch. Aéquom postulát: da veniam. Pa. Síne te hoc exorém,

Si. Sino.

Quídvis cupio, dúm ne ab hoc me fálli comperiár, Chremes.

Ch. Pró peccato mágno paulum supplici satis ést patri.

[blocks in formation]

(Chremes, Senex; Menedemus, Senex.)

Ch. Numquám tam mane egrédior, neque tam vésperi
Domúm revortor, quín te in fundo cónspicer
Fodere, aút arare, aut áliquid ferre. Dénique
Nullúm remittis témpus, neque te réspicis.
Haec nón voluptati tíbi esse, satis certó scio.
'Enim' díces quantum hic óperis fiat paénitet.'
Quod in ópere faciundo óperae consumís tuae,
Si súmas in illis éxercendis, plús agas.
Me. Chremés, tantumne ab ré tuast otí tibi,
Aliéna ut cures éaque nil quae ad te ádtinent?

Ch. Homó sum: humani níl a me alienúm puto.
Vel mé monere hoc vél percontarí puta:

Rectúmst, ego ut faciam: nón est, te ut detérream.
Me. Mihi síc est usus: tíbi ut opus factóst, face.

Ch. An quoiquamst usus hómini, se ut cruciét? Me. Mihi.
Ch. Si quíd laborist, nóllem: sed quid istúc malist,
Quaesó? quid de te tántum meruistí? Me. Eheu!,
Ch. Ne lácruma: atque istuc, quicquid est, fac me út sciam.
Ne rétice: ne verére: crede inquám mihi.

Aut cónsolando aut cónsilio aut re iúvero.

Me. Scire hóc vis?
Me. Dicétur. Ch.

Adpóne, ne labóra.

Ch. Hac quidem caúsa, qua dixí tibi.
At istos rástros intereá tamen

Me. Minume. Ch. Quám rem agis?

Me. Sine mé, vocivom témpus ne quod dém mihi

Labóris. Ch. Non sinam, ínquam. Me. Ah, non aequóm facis.

Ch. Hui, tám gravis hos, quaéso?

Me.

Sic meritúmst meum.

Heaut., I, i, 15-40.

[ocr errors]

70. PROGRESSIVE REFINEMENT IN THE ART OF SYCOPHANCY.

(Guatho, Parasitus; Parmeno, Servos.)

Gn. Cónveni hodie advéniens quendam méi loci hinc atque órdinis

Hóminem haud inpurum, ítidem patria qui ábligurrierát bona. Vídeo sentum, squalidum, aegrum, pánnis annisque óbsitum. Quíd istuc, inquam, ornátist? Quoniam míser, quod habui, pérdidi: hem

6

Quó redactus sum! ómnes noti me átque amici déserunt.'

Híc ego illum contémpsi prae me. Quid homo, inquam, ignavíssime?

Ítan parasti te, út spes nulla rélicua in te essét tibi?

Simul consilium cúm re amisti? Víden me ex eodem ortúm

loco?

Quí color, nitór, vestitus; quaé habitudost córporis?

Ómnia habeo, néque quicquam habeo: níl quom est, nil defít

tamen.

Át ego infelix néque ridiculus ésse neque plagás pati

Póssum.' Quid? tu his rébus credis fíeri? Tota errás via.

Ólim isti fuit géneri quondam quaéstus apud saeclúm prius:
Hóc novomst aucúpium: ego adeo hanc prímus invení viam.
Ést
genus hominum, qui ésse primos se ómnium rerúm volunt,
Néc sunt; hos conséctor: hisce ego nón paro me ut rídeant,
Séd eis ultro adrídeo, et eorum íngenia admirór simul.
Quicquid dicunt, laúdo: id rursum sí negant, laudo íd quoque.
Négat quis? nego: ait, áio: postremo ímperavi egomét mihi
Omnia adsentári. Is quaestus nunc est multo ubérrimus.

Pa. Scítum hercle hominem; hic hómines prorsum ex stúltis insanós facit.

Gn. Dum haec loquimur, intereá loci ad macéllum ubi adven

támus,

Concurrunt laeti mi óbviam cupédinarii ómnes:

Cetárii, lanií, coqui, fartóres, piscatóres,

Quibus ét re salva et pérdita profúeram et prosum saépe.
Salútant: ad cenám vocant: advéntum gratulántur.

Ille úbi miser famélicus videt me ésse tanto honóre,

Tam fácile victum quaérere; ibi homo coépit me obsecráre,
Ut síbi liceret díscere id de mé. Sectari iússi:

Si pótis est, tanquam phílosophorum habént discipuli ex ípsis
Vocábula, parasíti item ut Gnathónici vocéntur.

Eun., II, ii, 3-33.

71. NAUSISTRATA DISCOVERS THAT HER HUSBAND HAS MARRIED ANOTHER WIFE.

(Nausistrata, Matrona; Chremes, Demipho, Senes; Phormio, Parasitus.)

Nau. Qui nóminat me? Ch. Hem. Nau. Quid istuc turbaest óbsecro,

Mi vír? Ph. Ehem, quid nunc óbstipuisti? Nau. Quís hic

homost?

Non míhi respondes? Ph. Hícine ut tibi respóndeat?

Qui hercle, úbi sit, nescit. Ch. Cáve isti quicquam créduas. Ph. Abi, tánge: si non tótus friget, me énica.

Ch. Nil ést. Nau. Quid ergo? quíd istic narrat? Ph. Iám

scies:

Auscúlta. Ch. Pergin crédere? Nau. Quid ego obsecro

Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirát miser
Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times.
Ch. Egon tímeo? Ph. Recte sáne: quando níl times,
Et hoc níl est quod ego díco, tu narrá. De. Scelus,
Ph. Ohe tu, fáctumst abs te sédulo
Nau. Mi vir, nón mihi dicis? Ch. At.
Nau. Quid 'at'?

Tibi nárret?
Pro frátre.

[blocks in formation]

Ph. Tíbi quidem: at scito huíc opust. Hem, quid agis?

Ch. Hei mihi.

De. Nón taces?

Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint.

Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera. Ph. Et inde fíliam
Suscépit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quíd agimus?
Nau. Pro di inmortales, fácinus indignum ét malum.

Ph. Hoc áctumst. Nau. An quicquam hódiest factum indígnius?

Qui mi, úbi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes.

Démipho, te appéllo; nam cum hoc ípso distaedét loqui.
Haécine erant itiónes crebrae et mánsiones diútinae

Lémni? haecine erat éa quae nostros mínuit fructus vílitas?
De. Égo, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritam nón nego;
Séd ea quin sit ígnoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo.
De. Nám neque neglegéntia tua néque odio id fecít tuo.
Vínolentus fére abhinc annos quíndecim mulierculam

Eám compressit, únde haec natast: néque postilla unquam áttigit.
Éa mortem obiit; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus.
Quámobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras.
Nau. Quíd ego aequo animo? Cúpio misera in hac re iam de-
fúngier;

Séd qui id sperem? aetáte porro mínus peccaturúm putem?
Iám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit.

Án mea forma atque aétas nunc magis éxpetendast, Démipho? Quíd mi hic adfers, quámobrem exspectem aut spérem porro nón fore?

Ph. Exsequias Chreméti quibus est cómmodum ire, hem témpus

est.

Síc dabo: age nunc, Phórmionem quí volet lacéssito:
Fáxo tali eúm mactatum, atque híc est, infortúnio.
Phorm., V, viii, (ix,) 1–39.

L. AEMILIUS PAULLUS MACEDONICUS, 229-160 B. C.

72. PRIVATE GRIEF SHOULD NOT INTERFERE WITH PUBLIC REJOICING. FRAGMENT OF SPEECH

SOON AFTER HIS TRIUMPH, 167 B. C.

DELIVERED

Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, Iovem Opt. Max. Iunonemque reginam et Minervam precatus sum, ut, si quid adversi populo Romano immineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem.

Ap. Val. Max., V, x, 2.

SER. FABIUS PICTOR, FL. CIRC. 150 B. C.

73. LAWS AND REGULATIONS TO BE OBSERVED BY THE FLAMEN DIALIS.

Equo Dialem flaminem vehi religio est: classem procinctam extra pomoerium, id est, exercitum armatum, videre: idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas nunquam est. Item annulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est, flaminis Dialis domo, nisi sacrum, efferri, ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est: et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentos non succidet.

« PreviousContinue »