Tranquillae per virtutem patet unica vitae. x, 346-366. 441. GOOD FAITH AND REVERENCE HAVE FLED WITH THE GOLDEN AGE. Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum Quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam Improbitas illo fuit admirabilis aevo, Quaeque coronata lustrari debeat agna. xiii, 13-27, 38-41, 53-70. 442. THE STINGS OF CONSCIENCE. Spartano cuidam respondit Pythia vates: Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed xiii, 199-226. 443. THE SON IS SURE TO EXCEED THE MEASURE OF WICKEDNESS ADVOCATED BY HIS FATHER. 'Neu credas ponendum aliquid discriminis inter ་ Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re Elatam iam crede nurum, si limina vestra Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur Nullus enim magni sceleris labor. Haec ego numquam Mentis causa malae tamen est et origo penes te Ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, xiv, 203-214, 220-238, 244-247. CORNELIUS TACITUS, CIRC. 54-119 A. D. 444. CRITICISM OF THE ORATORY OF CALVUS. Ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut puto, libros reliquerit, vix in una aut altera oratiuncula satisfacit. Nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video. Quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? At hercule in hominum studiosorum manibus versantur adcusationes, quae in Vatinium inscribuntur; ac praecipue secunda ex his oratio. Est enim verbis ornata et sententiis, auribusque iudicum adcommodata: ut scias, ipsum quoque Calvum intellexisse, quid melius esset, nec voluntatem ei, quo sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires, defuisse. Or., 21. 445. THERE ARE TWO SORTS OF COMPOSITION PRACTISED IN THE SCHOOLS, THE SUASORIA AND THE CON TROVERSIA. Ipsae vero exercitationes magna ex parte contrariae. Nempe enim duo genera materiarum apud rhetores tractantur, suasoriae et controversiae. Ex iis suasoriae quidem, tamquam plane leviores et minus prudentiae exigentes, pueris delegantur; controversiae robustioribus adsignantur: quales, per fidem! et quam incredibiliter compositae! Sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. Sic fit, ut tyrannicidarum praemia, aut vitiatarum electiones, aut pestilentiae remedia, aut incesta matrum, aut quidquid in schola quotidie agitur, in foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: cum ad veros iudices ventum est, . . cogitare, nec eloqui possint. ... nec rem Or., 35. 446. ACCOUNT OF THE CLIMATE AND PRODUCTS OF BRITAIN. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quodsi nubes non officiant, adspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt. Eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum caelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, conligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam. Agr., 12. 447. CALGACUS, A BRITISH PATRIOT, STIRS UP HIS COUNTRYMEN TO THROW OFF THE ROMAN YOKE. Raptores orbis, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, iam et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non oriens, non occidens satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium, atque, ubi solitudinem faciunt, pacem adpellant. Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit. Hi per delectus, alibi servituri, auferuntur: coniuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. Bona fortunasque in tributum egerunt; in annonam frumentum. |