Page images
PDF
EPUB

lasciva quam laeta. Ab hac cito se Fabianus separavit et luxuriam quidem cum voluit abiecit, obscuritatem non potuit evadere; haec illum usque in philosophiam prosecuta est; saepe minus quam audienti satis est eloquitur, et in summa eius ac simplicissima facultate dicendi antiquorum tamen vitiorum remanent vestigia, quaedam tam subito desinunt, ut non brevia sint sed abrupta. Dicebat autem Fabianus fere dulces sententias et quotiens inciderat aliqua materia quae convitium seculi reciperet, inspirabat magno magis quam acri animo. Deerat illi oratorium robur et ille pugnatorius mucro, splendor vero velut voluntarius non elaboratae orationi aderat. Vultus dicentis lenis et pro tranquillitate morum remissus; vocis nulla contentio, nulla corporis adseveratio, cum verba velut iniussa fluerent. Iam videlicet compositus et pacatus animus, cum veros compressisset affectus et iram doloremque procul expulisset, parum bene imitari poterat quae effugerat. Suasoriis aptior erat; locorum habitus fluminumque decursus et urbium situs moresque populorum nemo descripsit abundantius, numquam inopia verbi substitit, sed velocissimo ac facillimo cursu omnes res beata circumfluebat oratio.

Contr., II, Praef. 1-3.

337, OVID'S GENIUS FOR POETRY AND RHETORIC

CHARACTERIZED.

Hanc controversiam memini ab Ovidio Nasone declamari apud rhetorem Arellium Fuscum cuius auditor fuit; nam Latronis admirator erat, cum diversum sequeretur dicendi genus. Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. Oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. Adeo au

tem studiose Latronem audiit, ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. Tunc autem cum studeret habebatur bonus declamator. Hanc certe controversiam ante Arellium Fuscum declamavit, ut mihi videbatur, longe ingeniosius, excepto eo quod sine certo ordine per locos discurrerat. Declamabat autem

Naso raro controversias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias, molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit: manifestum potest esse, quod rogatus aliquando

ab amicis suis, ut tolleret tres versus, invicem petiit, ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret: aequa lex visa est; scripserant illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet: in utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:

Semibovemque virum semivirumque bovem ;

Secundum :

Et gelidum Borean egelidumque Notum.

Ex quo adparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum: aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naevus fuisset. Contr., II, ii, 8, 9, 12.

338, ASINIUS POLLIO FIRST INTRODUCED THE PRACTICE OF RECITATIONS.

[ocr errors]

Pollio Asinius numquam admissa multitudine declamavit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum advocatis hominibus scripta sua recitavit, et inde est quod Labienus, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: ille triumphalis senex åkpoáσas suas (id est declamationes) numquam populo commisit:' sive quia parum in illis habuit fiduciam, sive - quod magis crediderim tantus orator inferius id opus ingenio suo duxit, et exerceri quidem illo volebat, gloriari fastidiebat. Audivi autem illum et viridem et postea iam senem cum Marcello Aesernino nepoti suo quasi praeciperet; audiebat illum dicentem et primum disputabat de illa parte quam Marcellus dixerat: praetermissa ostendebat, leviter tacta implebat, vitiosa coarguebat, deinde dicebat partem contrariam. Floridior erat aliquanto in declamando quam in agendo: illud strictum eius et asperum et nimis iratum ingenio suo iudicium adeo cessabat, ut in multis illi venia opus esset quae ab ipso vix impetrabatur. • Marcellus, quamvis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper evenit, magnitudo patris non produceret sed obsueret. Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto vehementius quam umquam, ut appareret homi

nem natura contumacem cum fortuna sua rixari; nec quicquam ex ordine vitae solito remisit, itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset divus Augustus, ut erat mos illi clementissimo viro, non civiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno convivis cenasset, rescripsit Pollio: 'eo die cenavi quo Herium filium amisi.' Quis exigeret maiorem ab amico dolorem quam a patre? O magnos viros qui fortunae succumbere nesciunt et adversas res suas virtutis experimenta faciunt! declamavit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis.

Contr., IV, Praef. 2-6.

339. A CONTROVERSIA. -FILIA CONSCIA IN VENENO

PRIVIGNI.

Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. Decessit adulescens, accusavit maritus novercam veneficii. Damnata dum torqueretur dixit consciam filiam. Petitur ad supplicium puella. Pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amavit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae noverca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura victoris est cum moriente pugnantis. Nullum magis adversarium timeas quam qui vivere non potest, occidere potest. Concitalissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus impellitur. Quaedam ferae tela ipsa commordent et in mortis auctorem per vulnera ruunt. Gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit. Naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile veneficio! dum novercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium vindicavi, filiam perdam. Nisi succurritis, noverca vicit, ego victus sum. Ne inter supplicia quidem desivit occidere. Prosit apud vos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquit, est filia. Ego torqueri coepi, noverca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset noverca, nisi in eam

incidisset quae odisse etiam filiam posset. Servus furti tortus Catonem conscium dixit. Utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc pocnas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.

Contr., IX, vi.

AUGUSTUS IMPERATOR.

340. THE EMPEROR CONGRATULATES HIMSELF ON HAVING PASSED THE GRAND CLIMACTERIC. LETTER TO HIS GRANDSON CAIUS, 2 A. D.

IX Kalend. Octobr. Have, mi Cai, meus ocellus iucundissimus: quem semper mediusfidius desidero cum a me abes; sed praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Caium: quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et benevolentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum: nam, ut vides, кλμaктîpa communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus: deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis vobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo ανδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

Ap. Gell., XV, vii, 2.

341. EXTRACTS FROM LETTERS TO LIVIA, 12 A. D.,
SHOWING HIS OPINION OF CLAUDIUS.

Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est aprios, et, ut ita dicam, óλókλnpos, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum, καὶ βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν Kai μvктηpičev εiwlóow. Nam semper aestuabimus, si de singu

lis articulis temporum deliberabimus, μὴ προυποκείμενον ἡμῖν, posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum, non displicet nobis, si est passurus, se ab Silani filio, homine sibi affini, admoneri, ne quid faciat, quod conspici et derideri possit. Spectare eum Circenses ex pulvinari, non placet nobis. Expositus enim in prima fronte spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non prae

ficitur urbi, si potest fratrem suum sequi in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemus. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistolae huius legendum. Tiberium adolescentem ego vero, dum tu aberis, quotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro; qui vellem diligentius et minus METEúpws deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

ἀτυχεῖ — πάνυ ἐν τοῖσι σπουδαίοις λίαν.

Ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ εὐγένεια. Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam ȧoapôs loquatur, qui possit, cum declamat, σapôs dicere, quae dicenda sunt, non video.

Ap. Suet., Claud., iv.

M. VELLEIUS PATERCULUS, 18 B. C.-31 A.D.

342. CHARACTER OF JULIUS CAESAR.

Hic nobilissima Iuliorum genitus familia, et, quod inter omneis constat, antiquissima, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum, Magno illi Alexandro, sed sobrio, neque

« PreviousContinue »