Page images
PDF
EPUB

Patres conscripti? Classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex, pecuniam omnem conquisitam in thesauros Proserpinae referri iussit. Nec tamen illi unquam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Italia, ignobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos, occubuit. Haec cum audisset legatus vester, tribunique militum, et mille alia, quae non augendae religionis causa, sed praesentis deae numine saepe comperta nobis maioribusque nostris, referebantur; ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis thesauris, et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. Quibus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti, priusquam eorum scelus expietis, neque in Italia neque in Africa quicquam rei gesseritis, ne, quod piaculum commiserunt, non suo solum sanguine, sed etiam publica clade luant.'

xxix, 18.

303. LIVY'S RESPECT FOR ANCESTRAL Belief.

Non sum nescius, ab eadem negligentia, qua nihil deos portendere vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in publicum, neque in annales referri. Ceterum et mihi, vetustas res scribenti, nescio quo pacto antiquus fit animus; et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales referam. Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata; facem in caelo conspectam, et bovem feminam locutam publice ali. Minturnis quoque per eos dies caeli ardentis species affulserat. Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tres noctes lacrimavit. In urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter, in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse: alter, in aede Primigeniae Fortunae, quae in colle est, duo diversa prodigia; palmam in area enatam, et sanguine interdiu pluisse. Duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco factum esset, palmam enatam in impluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat: alterum, quod in loco peregrino, Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil eius, ambureret ignis, dicebatur. Pub

licorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi. Quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent, ediderunt, et ut supplicatio fieret, cunctique magistratus circa omnia pulvinaria victimis maioribus sacrificarent, populusque coronatus esset. Omnia, uti decemviri praeierunt, facta.

xliii, 13.

VITRUVIUS POLLIO, FL. CIRC. 14 B. C.

304. THE PROVINCES OF THEORETICAL AND APPLIED SCIENCE ARE DISTINCT.

Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod non animadverterit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectum, alterum commune cum omnibus doctis, id est ratiocinationem: uti medicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium erit medici. Item in organo non medicus sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem. Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis, diatessaron et diapente: cum geometris de visu, qui Graece λóyos oπтɩкós appellatur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes communes sunt dumtaxat ad disputandum. Operum vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriter habet notas, easque quae necessariae sunt ad architecturam; uti si quid de his rebus et artibus indicare et probare opus fuerit, ne deficiatur.

I, i, 15-17.

305. THERE ARE EIGHT MAIN QUARTERS FROM WHICH WINDS BLOW.

Nonnullis placuit esse ventos quatuor, ab oriente aequinoctiali Solanum, a meridie Austrum, ab occidente aequinoctiali Favonium, a septentrionali Septentrionem. Sed qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes, qui etiam exemplum collocavit Athenis, turrim marmoream octogonon, et in singulis lateribus octogoni singulorum ventorum imagines exsculptas contra suos cuiusque designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit, et insuper Tritonem aereum collocavit, dextra manu virgam porrigentem: et ita est machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret. Itaque sunt collocati inter Solanum et Austrum ab oriente hiberno Eurus, inter Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus, inter Favonium et Septentrionem Caurus, (quem plures vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus ventorum certi spirent.

I, vi, 4, 5.

306. AN ANALYSIS OF THE DIFFERENT PROPERTIES OF

STONE-PRODUCING SOILS.

Omnibus locis et regionibus non eadem genera terrae nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, aliis locis arenosa non minus materia; et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id licit considerare, quod, qua mons Apenninus regiones Italiae Hetruriaeque circumcingit, prope omnibus locis non desunt fossitia arenaria: trans Apenninum vero, quae pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur: item Achaia, Asia et omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquae calidae crebri fontes, eaedem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum

sed fortuito disparata procreantur. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed genere materiae, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, et quod molle est et tenerum, exurit; quod autem asperum, relinquit: itaque uti in Campania exusta terra cinis, sic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris; sed alia in terrenis aedificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Est autem materiae potestas mollior quam tofus, solidior quam terra; qua penitus ab imo vehementia vaporis adusta, nonnullis locis procreatur id genus arenae, quod dicitur carbunculus:

II, vi, 5, 6.

307. A DESCRIPTION OF SOME OF THE BEST KNOWN AND MOST SERVICEABLE WOODS.

Et primum abies aëris habens plurimum et ignis minimumque humoris et terreni, levioribus rerum natura potestatibus comparata non est ponderosa. Itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione; sed ea quod habet in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eoque vitiatur: etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore raritas aëris patens accipit ignem, et ita vehementem ex se mittit flammam. . . . Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus abundans parumque habens humoris et aëris et ignis, cum in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeternitatem, ex eo quod cum tangitur humore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab humore resistit et torquetur, et efficit in quibus est operibus ea rimosa. Esculus vero, quod est omnibus principiis temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed ea cum in humore collocatur, recipiens penitus per foramina liquorem, eiecto aëre et igni, operatione humidae potestatis vitiatur. Cerrus, quercus, fagus, quod pariter habent mixtionem humoris et ignis et terreni, aëris plurimum, pervia raritate humores penitus recipiendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra, item salix, tilia, vitex, ignis et aëris habendo satietatem, humoris temperate, parum autem terreni habentes, leviori temperatura comparatae egregiam habere videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non sint durae terrení

mixtione, propter raritatem sunt calidae, et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.

II, ix, 6, 8, 9.

308. THE PRINCIPLES OF GEOMETRICAL PROPORTION ARE BASED UPON THE PROPORTIONAL RELATIONS WHICH OBTAIN IN THE HUMAN BODY.

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis item manus palma ab articulo ad extremum medium digitum tantundem: caput a mento ad summum verticem octavae: tantundem ab imis cervicibus: ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae: ad summum verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia pars est ab imo mento ad imas nares: nasus ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem; ab ea fine adimas radices capilli, ubi frons efficitur, item tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae: cubitus quartae pectus item quartae. Reliqua quoque membra suos habent commensus proportionis, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi maguas et infinitas laudes sunt assecuti. Similiter vero sacrarum aedium membra ad universam totius magnitudinis summam ex partibus singulis convenientissimum debent habere commensuum responsum. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo collocatus fuerit supinus, manibus et pedibus pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenitur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit, eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.

III, i, 2, 3.

« PreviousContinue »