Page images
PDF
EPUB

Me. Quó agis te? So. Domúm. Me. Quadrigas sí nunc inscendás Iovis,

Atque hinc fugias, íta vix poteris éffugere infortúnium.

So. Nónne herae meae nuntiare, quód herus meus iussít, licet?
Me. Túae si quid vis nuntiare; hanc nóstram adire nón sinam.
Nám si me irritássis, hodie lúmbifragium hinc aúferes.

So. Abeo potius. Di ímmortales, óbsecro vostrám fidem,
Ubi ego perii? ubi ímmutatus sum? úbi ego formam pérdidi?
An egomet me illíc reliqui, sí forte oblitús fui?

Nam híc quidem omnem imáginem meam, quae ante hac fuerat,

póssidet.

Vívo fit quod nunquam quisquam mórtuo faciét mihi.

Amph., I, i, 274-306.

V

14. A CLEVER SLAVE DEBATES HOW TO GET MONEY FOR

HIS MASTER.

Hércle vero, Líbane, nunc te méliust expergíscier!

Atque argento cómparando fíngere falláciam.

Iám diu factum est, quóm discesti áb hero atque abiisti ád forum: Igitur inveniundo argento ut fingeres falláciam,

Ibi tu ad hoc diéi tempus dórmitasti in ótio.

Quín tu abs te socórdiam omnem réicis, segnitiem ámoves,
Atque ad ingeniúm vetus vorsútum te recipís tuom?
Sérva herum: cave tú idem faxis, álii quod serví solent,
Quí ad heri fraudátionem cállidum ingeniúm gerunt.
Unde sumam? quem íntervortam? quo hánc celocem cónferam?
Impetritum, inauguratum est; quóvis admittunt aves;

འ ་

Pícus, cornix ést ab laeva, córvus, parra ab déxtera. Cónsuadent. Certum hércle est, vostram cónsequi senténtiam. Séd quid hoc, quod pícus ulmum túndit?

Haud temerárium est.

Cérte hercle, ego quantum éx augurio aúspicii intéllego,
Aút mihi in mundó sunt virgae, aut átriensi Saúreae.
Séd quid illuc, quod éxanimatus cúrrit huc Leónida?
Métuo, quod illic óbscaevavit méae falsae falláciae.

Asin., II, i.

15. THE DISADVANTAGES OF MARRYING FOR MONEY.

(Megadorus, Senex; Euclio, Senex.)

Me. Nulla érgo dicat: Equidem dotem ad te áttuli
Maiórem multo, quám tibi erat pecúnia:

Enim mihi quidem aequom est púrpuram atque aurúm dari,
Ancillas, mulos, múliones, pédisequos,

Salútigerulos púeros, vehicla, quí vehar.

Eu. Ut mátronarum hic fácta pernovít probe!
Moríbus praefectum múlierum hunc factúm velim.
Me. Nunc quóquo venias, plús plaustrorum in aédibus
Videás, quam ruri, quándo ad villam véneris.

Sed hoc étiam pulcrum est, praé quam ubi sumtús petunt;
Stat fúllo, phrygio, aúrifex, lanárius,

Ciniflónes, patagiárii, indusiárii,
Flammeárii, violárii, cerinárii,
Aut mánulearii, aút murobrechárii ;
Propólae linteónes, calceolárii,
Sedentárii sutóres, diabathrárii,
Soleárii astant, ástant molochinárii;
Petúnt fullones, sárcinatorés petunt;
Strophiárii astant, ástant semizonárii.
Iam hosce ábsolutos cénseas: cedunt, petunt
Trecénti; circumstánt phylacistae in átriis,
Textóres, limbulárii, arculárii.

Ducúntur; datur aes. Iam hósce absolutos cénseas;
Quom incédunt infectóres crocotulárii,

Aut áliqua mala crux sémper est, quae aliquíd petat.
Eu. Compéllarem ego illum, ní metuam, ne désinat
Memoráre mores múlierum; nunc síc sinam.
Me. Ubi núgivendis rés soluta est ómnibus
Pro illís crocotis, stróphiis, sumto uxório:
Ibi ád postremum cédit miles, aés petit.
Itúr, putatur rátio cum argentário;
Impránsus miles ádstat, aes censét dari.
Ubi disputata est rátio cum argentário,
Etiám plus ipsus débet argentário.

Spes prorogatur míliti in aliúm diem.

Hae sunt atque aliae múltae in magnis dótibus
Incómmoditates súmtusque intolerabiles.

Nam quae índotata est, éa in potestate ést viri;
Dotátae mactant ét malo et damnó viros.

Aul., III, v, 24-62.

16. A PARASITE'S COMPLAINT.

Ilicet parasíticae arti in máxumam malám crucem:
Ita iuventus iám ridiculos ínopesque ab se ségregat.
Níl morantur iám Laconas, ími subsellí viros,
Plágipatidas, quíbus sunt verba síne penu et pecúnia;
Eós requirunt, quí, lubenter quom éderint, reddánt domi.
Ipsi obsonant, quaé parasitorum ante erat província;
Ipsi de foró tam aperto cápite ad lenonés eunt,

In tribu quam apérto capite sóntis condemnánt reos;
Néque ridiculos iám terunci fáciunt; sese omnés amant.
Nam út dudum hinc abívi, accessi ad ádulescentes ín foro;
Sálvete, inquam: quo ímus una ad prándium?—Atque illí

tacent.

Quís ait "Huc," aut quís profitetur? ínquam. Quasi mutí

silent,

[ocr errors]

Néque me rident. Úbi cenamus ?. ínquam. Atque illi ábnuunt.
Díco unum ridículum dictum dé dictis melióribus,
Quíbus solebam ménstruales épulas ante adipíscier.
Némo ridet. Scívi extemplo, rém de compactó geri.
Né canem quidem írritatam vóluit quisquam imitárier,
Sáltem, si non árriderent, déntis ut restringerent.
Abeo ab illis, póstquam video mé sic ludificárier;
Pérgo ad alios; vénio ad alios, déinde ad alios: úna res;
Ómnes compactó rem agunt, quasi ín Velabro oleárii.

Capt., III, i, 9-29,

17. CASTING LOTS FOR A WIFE.

(Chalinus and Olympio, rival suitors; Stalino and his wife Cleostrata act as Umpires.)

St. Eúge! Cave! Conícite sortis núnc ïam ambo huc. Eccere.
Uxor, aequa.
Ol. Nóli uxori crédere. St. Habe animúm
bonum.

Ol. Crédo hercle, hodie dévotabit sórtis, si attigerít. St. Tace.
Ol. Táceo. Deos quaeso
Ch. Ut quidem tu hodié canem

et furcám feras.

Ol. Mihi út sortitio evéniat. Ch. Ut quidem, hércle, pedibus .péndeas.

Ol. At, tu ut oculos émungare ex cápite per nasúm tuos.
Ch. Quid times? parátum oportet ésse iam laqueúm tibi.
Ol. Périisti! St. Animum advórtite ambo. Ol. Táceo.
St. Nunc tu, -Cleostrata,

Ne á me memores málitiose de hac re factum, aut suspices:
Tibi permitto; túte sorti. Ol. Pérdis me! Ch. Lucrúm facit.
St. Hoc age, sis, Olympio! Ol. Si hic lítteratus mé sinat.
St. Quód bonum atque fórtunatum míhi sit
Ol. Ita vero;

ét mihi.

Ch. Nón! Ol. Imo hercle! Ch. Imó mihi hercle! St. Hic víncet; tu vivés miser.

Praécide os tu ílli hodie! Age! écquid fit? Cl. Ne obiexís

manum!

Ol. Cómpressan' palma, án porrecta, fério? St. Age, ut vis.
Ol. Hém tibi!,

Cl. Quid tibi istunc táctio est? Ol.
Cl. Féri malam tu illi rúrsum.

Iuppiter!

St. Quid tibi tactio húnc fuvit?

mea.

Quia Iuppiter iussít meus. Ol. Perii, púgnis caedor,

Ch. Quia iússit haec Iunó

St. Pátiundum est, siquidém me vivo mea úxor imperium

éxhibet.

Cl. Tam huic loqui licére oportet, quam ísti. Ol. Cur omén

mihi

Vituperat? St. Maló, Chaline, tíbi cavendum cénseo.

Ch. Témperi, postquam óppugnatum est ós! St. Age, uxor,

núnc ïam

Sórti. Vos advórtite animum. Praébe tu. Ol. Ubi sim,

néscio.

Périi, cor tineósum, opinor, hábeo: iamdudúm salit;

Dé labore péctus tundit. Ch. Iámne mortuu's? crux ea ést quidem.

Cl. Téneo sortem. St. Effér foras!
Ol. Ostende ! Mea ést. Ch. Mala

Cl. Víctus es, Chalíne! St. Tum nos démum vivere, Olympio,
Gaúdeo. Ol. Pietáte factum est mea átque maiorúm meum.
St. Intro abi, uxor, átque adorna núptias.

Cas. II, vi, 34-43, 49–67.

18. A GENTLEMAN OF THE OLD SCHOOL COMPLAINS THAT THE OLD-FASHIONED STRICTNESS OF EDUCATIONAL DISCIPLINE IS UNDULY RELAXED.

(Lydus, Paedagogus; Philoxenus, Senex.)

Phi. Héia, Lyde, léniter qui saéviunt, sapiúnt magis.
Minus mirandum est, íllaec aetas sí quid illorúm facit,
Quam si non faciát. Feci ego istaec ítidem in adulescéntia.
Ly. Heí mihi, hei mihi, ístaec illum pérdidit adsentátio?

Nam ábsque te esset, égo illum haberem réctum ad ingeniúm bonum;

Núnc propter te túamque pravos fáctus est fidúciam.

Phi. Paúlisper, Lyde, ést lubido hómini suo animo óbsequi ;
Iam áderit tempus, quóm sese etiam ipse óderit. Morém geras.
Dúm caveatur, praéter aequom né quid delinquát: sine.
Ly. Nón sino, neque équidem illunc me vívo corrumpí sinam.
Séd tu, qui tam pró corrupto dícis causam fílio,

Eademne erat haec dísciplina tíbi, quom tu adulescéns eras ?
Négo, tibi hoc annís viginti fuísse primis cópiae,
Dígitum longe a paédagogo pédem ut efferres aédibus.
Id quoi obtigerat, hóc etiam ad malum árcessebatúr malum:
Ét discipulus ét magister pérhibebantur ímprobi.
Ánte solem éxorientem ni ín palaestram véneras,
Gymnasii praefécto haud mediócres poenas pénderes.

« PreviousContinue »